Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
12. haec fere de probatione vel ab aliis tradita
vel usu percepta in hoc tempus sciebam. neque
mihi fiducia est, ut ea sola esse contendam, quin
immo hortor ad quaerendum et inveniri posse fateor;
quae tamen adiecta fuerint, non multum ab his
[p. 298]
abhorrebunt. nunc breviter, quemadmodum sit
utendum iis, subiungam.
[2]
traditum fere est argumentum oportere esse
confessum; dubiis enim probari dubia qui possunt
Quaedam tamen, quae in alterius rei probationem
ducimus, ipsa probanda sunt. occidisti virum, eras
enim adultera. prius de adulterio convincendum
est ut, cum id coeperit esse pro certo, fiat incerti
argumentum. spiculum tuum in corpore occisi
inventum est; negat suum: ut probationi prosit,
probandum est.
[3]
illud hoc loco monere inter necessaria est, nulla esse firmiora quam quae ex dubiis
facta sunt certa. caedes a te commissa est, cruentam
enim vestem habuisti; non est tam grave argumentum,
si fatetur quam si convincitur. nam si fatetur, multis
ex causis potuit cruenta esse vestis; si negat, hic
causae cardinem ponit, in quo si victus fuerit, etiam
in sequentibus ruit. Non enim videtur in negando
mentiturus fuisse, nisi desperasset id posse defendi,
si confiteretur.
[4]
firmissimis argumentorum singulis instandum,
infirmiora congreganda sunt, quia illa per se fortia
non oportet circumstantibus obscurare, ut qualia sunt
[p. 300]
appareant, haec imbecilla natura mutuo auxilio
sustinentur.
[5]
ita quae non possunt valere, quia
magna sint, valebunt, quia multa sunt; utique vero
ad eiusdem rei probationem omnia spectant. ut, si
quis hereditatis gratia hominem occidisse dicatur:
hereditatem sperabas et magnam hereditatem, et pauper
eras et tum maxime a creditoribus appellabaris; et
offenderas eum, cuius eras heres, et mutaturum tabulas
sciebas. singula levia sunt et communia, universa vero
nocent etiamsi non ut fulmine, tamen ut grandine.
[6]
quaedam argumenta ponere satis non est, adiuvanda sunt: cupiditas causa sceleris fuit, quae sit vis
eius: ira, quantum efficiat in animis hominum talis
adfectio; ita et firmiora erunt ipsa et plus habebunt
decoris, si non nudos et velut carne spoliatos artus
ostenderint.
[7]
multum etiam refert, si argumento
nitemur odii, utrum hoc ex invidia sit an ex iniuria
an ex ambitu, vetus an novum, adversus inferiorem,
[p. 302]
parem, superiorem, alienum, propinquum. suos
habent omnia ista tractatus et ad utilitatem partis
eius quam tuemur referenda sunt.
[8]
nec tamen
omnibus semper, quae invenerimus, argumentis onerandus est iudex, quia et taedium adferunt et fidem
detrahunt. neque enim potest iudex credere satis
esse ea potentia, quae non putamus ipsi sufficere qui
diximus. In rebus vero apertis argumentari tam sit
stultum quam in clarissimum solem mortale lumen
inferre.
[9]
his quidam probationes adiiciunt, quas παθητικάς
vocant, ductas ex adfectibus. atque Aristoteles
quidem potentissimum putat ex eo, qui dicit, si sit
vir bonus; quod ut optimum est, ita longe quidem,
sed sequitur tamen, videri.
[10]
inde enim ilia nobilis
Scauri defensio: Q. Varius Sucronensis ait Aemilium
Scaurum rem publicam populi Romani prodidisse;
Aemilius, Scaurus negat. cui simile quiddam fecisse
Iphicrates dicitur, qui cum Aristophontem, quo
accusante similis criminis reus erat, interrogasset, an
is accepta pecunia rem publicam proditurus esset;
isque id negasset: quod igitur, inquit, tu non fecisses,
ego feci?
[11]
intuendum autem et qui sit apud quem
dicimus, et id quod illi maxime probabile videatur
requirendum; qua de re locuti sumus in prohoemii et
[p. 304]
suasoriae praeceptis.
[12]
altera ex adfirmatione probatio est: ego hoc feci; Tu mihi hoc dixisti; et O
facinus indignum! et similia; quae non debent quidem
deesse orationi et, si desunt, multum nocent; non
tamen habenda sunt inter magna praesidia, cum hoc
in eadem causa fieri ex utraque parte similiter possit.
illae firmiores ex sua cuique persona probationes,
[13]
quae credibilem rationem subiectam habeant: ut
vulneratus aut filio orbatus non fuerit alium accusaturus quam nocentem, quando, si negotium innocenti facit, liberet eum noxa qui admiserit. hinc
et patres adversus liberos et adversus suos quisque
necessarios auctoritatem petunt.
[14]
quaesitum etiam, potentissima argumenta primone
ponenda sint loco, ut occupent animos, an summo,
ut inde dimittant, an partita primo summoque, quod
Homerica dispositione in medio sint infirma, ut ab
aliis1 crescant? quae prout ratio causae cuiusque
postulabit, ordinabuntur, uno, ut ego censeo, excepto,
ne a potentissimis ad levissima decrescat oratio.
[15]
ego haec breviter demonstrasse contentus ita
posui, ut locos ipsos et genera quam possem
[p. 306]
apertissime ostenderem. quidam exsecuti sunt verbosius,
quibus placuit,proposita locorum communium materia,
quo quaeque res modo dici posset, ostendere; sed
mihi supervacuum videbatur.
[16]
nam et fere apparet,
quid in iniuriam, quid in avaritiam, quid in testem
inimicum, quid in potentes amicos dicendum sit; et de
omnibus his omnia dicere infinitum est, tam hercule
quam si controversiarum, quae sint quaeque futurae
sint, quaestiones, argumenta, sententias tradere
velim. ipsas autem argumentorum velut sedes non
me quidem omnes ostendisse confido, plurimas tamen.
quod eo diligentius faciendum fuit, quia declamationes, quibus ad pugnam forensem velut praepilatis
exerceri solebamus, olim iam ab illa vera imagine
orandi recesserunt atque ad solam compositae voluptatem nervis carent, non alio medius fidius vitio
dicentium, quam quo mancipiorum negotiatores formae puerorum virilitate excisa lenocinantur.
[18]
nam
ut illi robur ac lacertos barbamque ante omnia et
alia, quae natura proprie maribus dedit, parum existimant decora, quaeque fortia, si liceret, forent ut dura
molliunt, ita nos habitum ipsum orationis virilem et
illam vim stricte robusteque dicendi tenera quadam
elocutionis cute operimus et, dum levia sint ac
[p. 308]
nitida, quantum valeant, nihil interesse arbitramur.
[19]
Sed mihi naturam intuenti nemo non vir spadone
formosior erit, nec tam aversa unquam videbitur ab
opere suo providentia, ut debilitas inter optima inventa sit, nec id ferro speciosum fieri putabo, quod,
si nasceretur, monstrum erat. libidinem iuvet ipsum effeminati sexus mendacium, numquam tamen
hoc continget malis moribus regnum ut, si qua
pretiosa fecit, fecerit et bona.
[20]
quapropter eloquentiam, licet hanc (ut sentio enim, dicam) libidinosam
resupina voluptate auditoria probent, nullam esse
existimabo, quae ne minimum quidem in se indicium
masculi et incorrupti, ne dicam gravis et sancti viri,
ostentet.
[21]
An vero statuarum artifices pictoresque
clarissimi, cum corpora quam speciosissima fingendo
pingendove efficere cuperent, numquam in hunc inciderunt errorem, ut Bagoam aut Megabyzum aliquem
in exemplum operis sumerent sibi, sed Doryphoron
illum aptum vel militiae vel palaestrae, aliorum quoque iuvenum bellicosorum et athletarum corpora
decora vere existimaverunt: nos, qui oratorem studemus effingere, non arma sed tympana eloquentiae
demus?
[22]
igitur et ille, quem instituimus, adolescens,
quam maxime potest, componat se ad imitationem
veritatis, initurusque frequenter forensium certaminum pugnam iam in schola victoriam spectet et ferire
[p. 310]
vitalia ac tueri sciat; et praeceptor id maxime exigat, inventum praecipue probet. nam, ut ad peiora
iuvenes laude ducuntur, ita laudari in bonis malent.
nunc illud male est,
[23]
quod necessaria plerumque
silentio transeunt, nec in dicendo videtur inter bona
utilitas. Sed haec et in alio nobis tractata sunt
opere et in hoc saepe repetenda. nunc ad ordinem
inceptum.
1 ab aliis, Butler: aut animis, MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.