Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[19]
ficta interim narratio introduci solet, vel ad
concitandos iudices ut pro Roscio circa Chrysogonum,
cuius paulo ante habui mentionem; vel ad resolvendos aliqua urbanitate, ut pro Cluentio circa fratres
Caepasios; interdum per digressionem decoris gratia,
qualis rursus in Verrem de Proserpina, In his quondam
locis mater filiam quaesisse dicitur. quae omnia eo
pertinent, ut appareat non utique non narrare eum
qui negat, sed illud ipsum narrare quod negat.
[p. 60]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.