next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Praefatio


1. Codices, quibus Catilina et Iugurtha Sallustii tradita sunt, in duo genera discedunt.


a) Mutili

Mutili (maiuscuis litteris signati1) lacuna in extrema parte Iug.: 103, 2quinque delegit” — 112,3et ratamlaborant; quae lacuna in multis codicibus recentiore manu suppleta est.

    P cod. Parisinus 16024, olim Sorbonnensis 500, saec. X scriptus.2 A cod. Parisinus 16025, olim Sorb. 1576, eiusdem aetatis (= P1 prior. edit.). C cod. Parisinus 6085, exeuntis saec. X vel ineuntis saec. XI. 3 B cod. Basileensis A. N. IV 11, saec. XI scriptus. ut in C, ita in hoc codice in fine libri4 prima manu adscripta (= B prior. edit.). N cod. Palatinus 889, olim Nazarianus, ineuntis saec. XI (= N meae editionis Upsaliensis). K cod. Palatinus 887, olim Kemnati humanistae, saec. X vel XI exaratus.5 H cod. Berolinensis 205, olim Philipps. 1902, saec. XI scriptus. lacunam alia manus paulo post supplevit (= H edit. Upsal., h Maurenbrecheri: Sallustiana I. Heft: Die Überlieferung der Iugurthaluecke [a. 1903]). M cod. Monacensis 4559, saec. XI vel XII scriptus. 6 T cod. Turicensis bibl. reip. C 143a, saec. XI exeuntis. lacuna post suppleta (= T prior. edit.). [p. IV] D cod. Parisinus 10195, olim Echternacensis, eiusdem fere aetatis, glossis germanicis praeditus. lacuna recentiore manu suppleta (= D edit. Upsal., E Mausenbrecheri). F cod. Hauniensis 25, olim Fabricianus, eiusdem temporis.7 Omnes hi codices manum correctricem passi sunt. inprimis correcturarum P2, A2 vis est maxima, cum eae a prima manu exiguo temporis intervallo disiunctae sint. γ littera codices MTDF consentientes sum complexus. X consensum codicum PACB vel omnium vel trium significat. Y consensum ceterorum codicum (NKH γ) vel omnium vel plurimorum significat. Cognatio mutilorum, quam in Prolegomenis ad Sallustium (Gotoburgi 1911) p. 6–67 explicavi, hoc fere stemmate illustretur: 8
Accedunt in lacuna Iug. recensenda hi mutili, in quibus lacuna paulo post aetatem prioris manus suppleta est:

    Q cod. Parisinus 5748, saec. XI scriptus (= Pr prior, edit.) R cod. Vaticanus 3325, saec XII exeuntis (= V1 edit. Upsal., v Maurenbrecheri).

b) Integri

Integri (minuscus litteris signati) totum Iugurtham exhibent.

    l cod. Leidensis Voss. lat. 73, saec. XI scriptus in fine valde mutilatus Iug. 109,4 praeterea desinit (= l edit. Upsal., L Maurenbrecheri). s cod. Lipsiensis bibl. sen. rep. I fol. 4, eiusdem saeculi (= s prior, edit.). n cod. Parisinus 6086, eiusdem aetatis. Iug. 108,2 consulto esse||exit (= n edit. Upsal.). m cod. Monacensis 14477, eiusdem aetatis. Iug. 106,1 Volux adueniens||desinit (= m prior. edit.).
Praeter hos in lacuna Iug. adhibitus est:

    π cod. Palatinus 883, saec. XII scriptus (= π edit. Upsal. et Maurenbrecheri).
[p. V] Integri codices cognatione a mutilis diversa non coniunguntur, sed alii ad alios mutilos propius se adplicant. ut ls a X, mn ab Y saepius stant. Cf. Prolegomena p. 68–86.


c) Orationes et epistulas non tantum Catilinae Iugurthaeque sed etiam Historiarum servatas tradit

    V cod. Vaticanus 3864, saec. X exaratus. de indole huius codicis in Prolegomenis p. 104–117 egi.

2. Testimonia

Testimonia veterum scriptorum permulta sunt: inde ab primo p. Chr. n. saeculo usque ad tempora medii aevi scriptores verba, locutiones, enuntiata Sallustii adferunt, quibus vel sententias exornent vel rebus fidem tribuant vel res grammaticas illustrent.

Ea testimonia, quae ad certum locum referri possunt, sive auctor Sallustium nominat sive non, in apparatum criticum recepi, asterisco * addito, ubicumque nomen Sallustii deest.

Imitationes, quae sermonem Sallustianum tantummodo redolent, aspernatus sum, nisi quod paucis locis eas ad lectiones stabiliendas adhibui.

Hic scriptores enumerantur scriptaque, in quibus verba leguntur e Sallustio sumpta. notas, quibus in app. crit. usus sum, uncis () inclusi.

    Adnotationes super Lucanum, ed. I Endt. (adnot.sup.Lucan.). Agrœcii de orthographia, ex recensione H. Keilii (Agroec. gramm. VII). Albini Magistri orthographia, ex recens. H. Keilii (Albinus gramm. VII). Arusiani exempla elocutionum, ex recens. H. Keilii (Arus. gramm. VII). Aurel. Augustini confessiones, ex recognitione P. Knœll (Aug. conf.). —de civitate dei, tertium recogn. B. Dombart (Aug. civ.). —de natura et gratia, rec. C. F. Vrba et J. Zycha [Corp. Vind. 60] (Aug. nat. et grat.). —epistulae, rec. A. Goldbacher [Corp. Vind. 34 ut 44] (Aug. epist.). —principia dialecticae, recogn. et adn. Crecelius (Aug. dialect.). —quae feruntur regulae, ex recens. H. Keilii (Aug. gramm. V). Ausonii ad Gratianum gratiarum actio: opuscula rec. R. Peiper (Auson. grat. act.). Bedae liber de arte metrica, ex recens. H. Keilii (Beda gramm. VII). [p. VI] Charisii institutio grammatica, ex recens. H. Keilii (Char. gramm. I). Ciceronis in L. Catilinam orationes, ed. F. W. Muller (Cic. Catil.). Claudii Donati interpretationes Vergil., ed. H. Georgii (Claud. Don.). Cledonii ars grammatica, ex recens. H. Keilii (Cledon. gramm. V). Commenta Bernensia ad Lucanum, ed. H. Usener (Comment. Lucan.). Dictys, ed. F. Meister (Dict.). Diomedis ars grammatica, ex recens. H. Keilii (Diom. gramm. I). Aelii Donati commentum Terenti vol. I, II, ed. P. Wessner (Don. Ter.). Eugraphii commentum Terenti vol. III, ed. P. Wessner (Eugraph. Ter.). Eutychis ars de verbo, ex recens. H. Keilii (Eutych. gramm. V). Iulii Exuperantii epitome, ed. G. Landgraf et C. Wegman (Exup.). Festi de verborum significatu, ed. W. M. Lindsay (Fest.) Firmici Materni de errore profan. religionum, ed. K. Ziegler (Firm. err.). L. Annii Flori epitomae libri II, ed. O. Rossbach (Flor. epit.). Frontini strategamaton libri IV, ed. G. Gundermann (Frontin. strat.). M. Corn. Frontonis et M. Aurelii Imperatoris epistulae, rec. Naber (Fronto.). — Accedunt adnotationes Hauleri 'Sallustcitate bei Fronto' in Rhein. Mus. 54,161–170 (Hauler). A. Gellii noctes Atticae, ed. C. Hosius (Gell.). Hegesippus, ed. Weber et Caesar (Heges.). Hieronymi adversus Iovinianum [Migne 23] (Hier. adv. Iovin.). —commentarii in Ezechiel, Ezram [Migne 25], epist. ad Ephes. [Migne 26]. (Hier. in Ezech., Hier. in Ezram, Hier. in Eph.). —liber de nominibus hebraicis [Migne 23] (Hier. nom. hebr.). —epistulae [Migne 23] (Hier. epist.). —vita S. Hilarionis [Migne 23] (Hier. vita Hilar.). Isidori originum s. etymologiarum libri, ed. W. M. Lindsay. (Isid. orig.). Lactantii Firmiani divinae institutiones, ed. S. Brandt (Lact. inst.). T. Livi ab urbe condita libri, rec. G. Weissenborn et M. Müller (Liv.). —periochae omnium librorum, ed. O. Rossbach (Liv. perioch.). [p. VII] Macrobii excerpta, ex recens. K. Keilii (Macr.exc.gramm V). —Saturnalia, iterum recogn. F. Eyssenhardt (Macr. sat.). Pomponii Melae de chorographia, recogn. C. Frick (Mela.). Nonii Marcelli de compendiosa doctrina libri XX, ed. W. M. Lindsay (Non.). Paulii Orosii presbyteri historiarum adversum paganos libri VII, rec. C. Zangemeister (Oros. hist.). Papyri Oxyrhynchus, ed. Grenfell and Hunt, Vol. VI (Papyr. Oxyr.). Pompei commentum artis Donati, ex recens. H.Keilii (Pomp. gramm. V). Porphyrionis commentarii in Horatium, recens. G. Meyer (Porph. Hor.). Priseiuni institutiones grammaticae, ex recens. M. Hertzii (Prisc. gramm. II III). Probi catholica etc., ex recens. H. Keilii (Prob. cath. gramm. IV). Ps.-Asconii commentarii in Cic., ed. Orelli-Baiter (Ps. Ascon.). Ps.-Sallustii in M. Tullium invectivae, de republica: Sallustius tertium recogn. H. Jordan (Ps. Sall. in Tull., Ps. Sall. rep.). M. Fabi Quintiliani institutio oratoria, recens. E. Bonnell, ed. L. Radermacher (Quint. inst.). Marius Plotius Sacerdos, ex recens. H. Keilii (Sacerd. gramm. VI). Scholia in Horatium: Pseud-Acronis Scholia in Horatium vetustiora, ed. O. Keller (Schol. Hor.). in luvenal. sat., ed. Jahn (Schol. Iuv.). in Stat.: Lactantii Placidi qui feruntur commentarii in Statii Thebaida, recens. R. Jahnke (Schol. Stat. Theb.). Bernensia ad Vergilii bucolica atque georgica, ed. H. Hagen (Schol. Verg. Bern.). Veronensia: Servii grammatici in Verg. carm. commentarii III fasc. II. ed. H. Hagen (Schol. Verg. Veron.). L. Annaei Senecae controversiae, ed. Kiessling (Sen. contr.). L. Annaei Senecae ad Lucilium epistulae morales, ed. O. Hense (Sen. epist.). —de beneficiis, ed. Hosius (Sen. benef.). —naturales quaestiones, ed. Gercke (Sen. nat.). Sergii de littera, de syllaba etc., ex recens. H. Keilii (Serg. gramm. IV). Seruii grammatici qui fer. in Vergilii carmina commentarii, recens. G. Thilo et H. Hagen (Serv). Marii Servii Honorati commentarius in Donati artem, ex recens. H. Keilii (Serv. gramm. IV). Sidonii Apollinaris epist. et carm., rec. et emend. Luetjohann (Sidon. epist.). [p. VIII] Sulpicii Severi chronica, ed. C. Halm [Corp. Vind. 1] (Sulp. Sev. chron.). Taciti libri ab excessu divi Augusti, rec. C. Halm (Tac. ann.). Trebellius Pollio: Scriptores historiae Augustae, iterum rec. H. Peter (Treb.). Incerti de ultimis syllabis liber, ex recens. H. Keilii (Ult. Syll. gramm. IV). Valeri Maximi factorum et dictorum memorabilia, recens. C. Kempf (Val. Max.). Vegeti Renati epitoma rei militaris recens. C. Lang (Veg. mil.). S. Aurel. Victoris liber de Caesaribus, recens. F. Pichlmayer (Aur. Vict. Caes.). [Q. Fabii Laurentii] Victorini explanationes in rhetoricam M. Tullii Ciceronis: Rhetores latini minores, emend. C. Halm (Victorin. rhet.). Marius Victorinus, ex recens. H. Keilii (Mar. Victorin. gramm. VI). Maximus Victorinus, ex recens. H. Keilii (Max. Victoria. gramm. VI). Flavius Vopiscus: Scriptores historiae Augustae, iterum rec. H. Peter (Vopisc.).
3. Quod ad res orthographicas attinet, vetustiores formas constanter scripsi: vorto voster, aequos, ingenuos, quoius, quom; lubet, maxumus, manufestus, gerundus cet.; cuius scribendi rationis vestigia in codicibus antiquissimis passim inveniuntur.

1 1) Mutilis, qui apud Dietschium et in mea editione Upsaliensi (a. 1911–1915) siglis P1, P2, M2 notati sunt, nova sigla indidi A, C, M, ut — id quod nunc fieri solet — numeri litteris adfixi primam et correctricem manus significarent.

2conloquio decretumIug. 113,3 et quae sequuntur perierunt (= P priorum editorum).

3 post finem Iug. oratio Bocchic. 110 prima manu adscripta est, tum recentiore manu tota lacuna suppleta (= P2 prior. edit.).

4 Iug. 110

5bene ficiisIug. 102, 11 desinit, reliqua posterior manus supplevit (= K edit. Upsal.).

6 praeter lacunam “pecuniaIug. 28,1 — “sunt ii qui31,12 (= folia 23b 24a codicis) recentior manus scripsit (= M2 prior. edit.).

7 extrema Iug. pars inde ab 103,2 usque ad finem recentiore manu scripta (= F prior. edit.).

8 STEMMA

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (8 total)
  • Cross-references from this page (2):
    • Sallust, Bellum Iugurthinum, 103
    • Sallust, Bellum Iugurthinum, 112
  • Cross-references in notes from this page (6):
    • Sallust, Bellum Iugurthinum, 102
    • Sallust, Bellum Iugurthinum, 103
    • Sallust, Bellum Iugurthinum, 110
    • Sallust, Bellum Iugurthinum, 113
    • Sallust, Bellum Iugurthinum, 28
    • Sallust, Bellum Iugurthinum, 31
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: