Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2. Quis tam ingratus est, quam qui, quod in prima
parte animi positum esse debuit et semper occurrere,
ita seposuit et abiecit, ut in ignorantiam verteret ?
Apparet illum non saepe de reddendo cogitasse, cui
obrepsit oblivio.
[2]
Denique ad reddendam gratiam et
virtute opus est et tempore et facultate et adspirante
fortuna ; qui meminit, sat sine1 impendio gratus est.
Hoc, quod non operam exigit, non opes, non felicitatem, qui non praestat, nullum habet, quo lateat,
patrocinium ; numquam enim voluit gratus esse, qui
[p. 130]
beneficium tam longe proiecit, ut extra conspectum
suum poneret.
[3]
Quemadmodum, quae in usu sunt et
manum cotidie tactumque patiuntur, numquam periculum situs adeunt, illa, quae ad oculos non revocantur, sed extra conversationem ut supervacua iacuerunt,
sordes ipsa colligunt vetustate, ita, quidquid frequens
cogitatio exercet ac renovat, memoriae numquam subducitur, quae nihil perdit, nisi ad quod non saepe respexit.
1 sat sine Préchac: sine after erasures N, sine Hosius : et sine Gertz.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.