Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14. Deinde pauciora erunt beneficia, sed veriora ;
quid autem mali est inhiberi beneficiorum temeritatem ? Hoc enim ipsum secuti sunt, qui nullam
legem huic constituerunt, ut circumspectius donaremus, circumspectius eligeremus eos, in quos merita
conferuntur. Etiam atque etiam, cui des, considera :
[2]
[p. 152]
nulla actio erit, nulla repetitio. Erras, si existimas
succursurum tibi iudicem ; nulla lex te in integrum
restituet, solam accipientis fidem specta. Hoc modo
beneficia auctoritatem suam tenent et magnifica sunt;
pollues illa, si materiam litium feceris.
[3]
Aequissima
vox est et ius gentium prae se ferens : " Redde, quod
debes " ; haec turpissima est in beneficio. " Redde !'"
Quid ? Reddet vitam, quam debet ? Dignitatem ?
[4]
Securitatem ? Sanitatem ? Reddi maxima quaeque
non possunt. " At pro iis," inquit, " aliquid, quod
tanti sit." Hoc est, quod dicebam, interituram tantae
rei dignitatem, si beneficium mercem facimus. Non
est irritandus animus ad avaritiam, ad querellas, ad
discordiam ; sua sponte in ista fertur. Quantum possumus, resistamus et quaerenti occasiones amputemus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.