previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Clyt.
260Aegistbe, quid me rursus in praeceps agis
iramque flammis iam residentem incitas?
permisit aliquid victor in captam sibi:
nec coniugem hoc respicere nec dominam decet.
lex alia solio est, alia privato in toro.
265quid quod severas ferre me leges viro
non patitur animus turpis admissi memor?
dat ille veniam facile cui venia est opus.

Aeg.
Itane est? pacisci mutuam veniam licet?
[p. 252] ignota tibi sunt iura regnorum aut nova?
270nobis maligni iudices, aequi sibi
id esse regni maximum pignus putant,
si quicquid aliis non licet solis licet.

Clyt.
Ignovit Helenae: iuncta Menelao redit
quae Europam et Asiam paribus afflixit malis.

Aeg.
275Sed nulla Atriden Venere furtiva abstulit
nec cepit animum coniugi obstrictum suae.
iam crimen ille quaerit et causas parat.
nil esse crede turpe commissum tibi:
quid honesta prodest vita, flagitio vacans?
280ubi dominus odit fit nocens, non quaeritur.
Spartamne repetes spreta et Eurotan tuum
patriasque sedes profuga? non dant exitum
repudia regum, spe metus falsa levas.

Clyt.
Delicta novit nemo nisi fidus mea.

Aeg.
285Non intrat umquam regium limen fides.

Clyt.
Opibus merebor, ut fidem pretio obligem.

Aeg.
Pretio parata vincitur pretio fides.

Clyt.
Surgit residuus pristinae mentis pudor
quid obstrepis? quid voce blandiloqua mala
290consilia dictas? scilicet nubet tibi,
regum relicto rege, generosa exuli?

Aeg.
Et cur Atrida videor inferior tibi,
gnatus Thyestae?

Clyt.
Si parum est, adde et nepos.

Aeg.
Auctore Phoebo gignor: haud generis pudet.

Clyt.
295Phoebum nefandae stirpis auctorem vocas,
quem nocte subita frena revocantem sua
caelo expulistis? quid deos probro addimus?
subripere doctus fraude genialis toros,
quem Venere tantum scimus inlicita virum,
[p. 253] 300facesse propere ac dedecus nostrae domus
asporta ab oculis: haec vacat regi ac viro.

Aeg.
Exilia mihi sunt haud nova, assuevi malis.
si tu imperas, regina, non tantum domo
Argisve cedo: nil moror iussu tuo
305aperire ferro pectus aerumnis grave.

Clyt.
Siquidem hoc cruenta Tyndaris fieri" sinam.
quae iuncta peccat debet et culpae fidem.
secede mecum potius, ut rerum statum
dubium ac minacem iuncta consilia explicent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: