previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

56. his, quae praesentis disceptationis essent, libera mandata; de summa rerum senatus constituit. [2] lycaoniam omnem et Phrygiam utramque et Mysiam, quam Prusia rex ademerat, restituit regi et Milyas1 et Lydiam Ioniamque2 extra ea oppida quae libera fuissent quo die cum rege Antiocho [p. 464] pugnatum est, [3?] et nominatim Magnesiam ad Sipylum,3 et Cariam, quae Hydrela appellatur, agrumque Hydrelitanum ad Phrygiam vergentem, et castella vicosque ad Maeandrum amnem et oppida, [4?] nisi quae libera ante bellum fuissent, Telmessum item nominatim et castra Telmessium, praeter agrum, qui Ptolemaei Telmessii fuisset. haec omnia quae supra sunt scripta regi Eumeni iussa dari. [5] Rhodiis Lycia data extra eundem Telmessum et castra Telmessium4 et agrum, qui Ptolemaei Telmessii fuisset; hic et ab Eumene et Rhodiis exceptus.5 ea [6?] quoque iis pars Cariae data quae propior Rhodum insulam trans Maeandrum amnem est, oppida, vici, castella, agri, qui ad Pisidiam vergunt, nisi quae eorum oppida in libertate fuissent pridie, quam cum Antiocho rege in Asia pugnatum est.

[7] pro his cum gratias egissent Rhodii, de Solis urbe, quae in Cilicia6 est, egerunt: Argis et illos, sicut sese, oriundos esse; ab ea germanitate fraternam sibi cum iis caritatem esse; petere hoc extraordinarium munus ut eam civitatem ex servitute regia eximerent. [8] vocati sunt legati regis Antiochi actumque cum iis est nec7 quicquam impetratum [p. 466] testante foedera8 Antipatro, adversus quae ab9 Rhodiis non Solos, sed Ciliciam peti et iuga Tauri transcendi. [9] revocatis in senatum Rhodiis, cum quanto opere tenderet10 legatus regius exposuissent, adiecerunt si utique eam rem ad civitatis suae dignitatem pertinere censerent Rhodii, senatum omni modo expugnaturum pertinaciam legatorum. [10] tum vero impensius quam ante Rhodii gratias egerunt, cessurosque sese potius arrogantiae Antipatri quam causam turbandae pacis11 praebituros dixerunt. ita nihil de Solis mutatum est.

1 quam Prusia rex ademerat, restituit regi et Milyas et M. Müller XXXVIII. xxxix. 15 ff. conferens: regias siluas et BMς.

2 Lydiam Ioniamque Crévier: lydiae ioniaeque BMς.

3 A.U.C. 565

4 praeter ... Telmessium ς: om. B.

5 hic ... exceptus ruperti: haec . . . excepta Bς.

6 Cilicia ς: lycia B.

7 üs est nec ς: his est ne B.

8 foedera ς: foedere B.

9 A.U.C. 565

10 tenderet ς: tenderent B.

11 turbandae pacis ς: turbandas paucis B.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (44 total)
  • Commentary references to this page (16):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 31.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.44
  • Cross-references to this page (16):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Maeander
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Magnesia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Phrygia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pisidia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Soli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Telmessium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Telmessus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Volsci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Caria Hydrela
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Castra
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hydrela
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hydrelatanus
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CA´RIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CAUNUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HYDRE´LA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SOLI
  • Cross-references in general dictionaries to this page (12):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: