previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

28. dum Romana arma in propinquo haberent, tollere Brachyllem, principem fautorum regis, statuerunt. [2] et tempore ad eam rem capto, cum in publico epulatus reverteretur domum temulentus prosequentibus mollibus viris, [3?] qui ioci causa convivio celebri [p. 352] interfuerant, ab sex armatis, quorum tres Italici, tres1 Aetoli erant, circumventus occiditur. fuga comitum et quiritatio facta et tumultus per totam urbem discurrentium cum luminibus; percussores proxima porta evaserunt. [4] luce prima contio frequens velut ex ante indicto aut voce praeconis convocata in theatro erat. palam ab suo comitatu et obscenis illis viris fremebant interfectum, [5?] animis autem Zeuxippum auctorem destinabant caedis. [6] in praesentia placuit comprehendi eos qui simul fuissent, quaestionemque ex iis haberi. [7] qui dum quaeruntur, Zeuxippus2 constanti animo avertendi ab se criminis causa in contionem progressus errare ait homines, qui tam atrocem caedem pertinere ad illos semiviros crederent, [8?] multaque in eam partem probabiliter est argumentatus, quibus fidem apud quosdam fecit numquam, si sibi conscius esset, oblaturum se multitudini mentionemve eius caedis nullo lacessente facturum fuisse; [9] alii non dubitare impudenter3 obviam crimini eundo suspicionem averti. torti post paulo insontes, cum scirent ipsi nihil, opinione omnium pro indicio Zeuxippum et Pisistratum nominaverunt nullo adiecto, cur scire quicquam viderentur, argumento. [10] Zeuxippus tamen cum Stratonida quodam nocte perfugit Tanagram, suam magis conscientiam quam indicium hominum nullius rei consciorum metuens; [11] Pisistratus [p. 354] spretis indicibus Thebis mansit. servus erat Zeuxippi,4 totius internuntius et minister rei, quem indicem Pisistratus timens eo ipso timore5 ad indicium protraxit. litteras ad Zeuxippum mittit ut servum conscium tolleret: [12] non tam idoneum ad celandam rem eum videri sibi quam ad agendam fuerit. has qui tulerat litteras iussus Zeuxippo dare quam primum, quia non statim conveniendi eius copia fuit, [13?] illi ipsi servo, quem ex omnibus domino fidissimum credebat, tradit et adicit a Pisistrato de re magno opere pertinente ad Zeuxippum esse. [14] conscientia ictus, cum extemplo traditurum eas affirmasset, aperit perlectisque litteris pavidus Thebas refugit et ad magistratus indicium defert. [15] et Zeuxippus quidem fuga servi motus Anthedonem, tutiorem exilio locum ratus, concessit; de Pisistrato aliisque quaestiones tormentis habitae et sumptum supplicium est.

1 A.U.C. 558

2 Zeuxippus hertz: Zeuxippus et B.

3 impudenter ed. frobeniana 1535: inprudenter B.

4 A.U.C. 558

5 timore ed. frobeniana 1535: timore rem B.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (1881)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (36 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: