previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. summotis pari1 spatio armatis, cum singulis interpretibus congressi sunt, non suae modo aetatis maximi duces, sed omnis ante se memoriae, omnium gentium cuilibet regum imperatorumve pares. [2] paulisper alter alterius conspectu, admiratione mutua prope attoniti, conticuere. tum Hannibal prior: [3] "si hoc ita fato datum erat, ut qui primus bellum intuli populo Romano quique totiens prope in manibus victoriam habui, is ultro ad pacem petendam venirem, laetor te mihi sorte2 potissimum datum a quo peterem. [4] tibi quoque inter multa egregia non in ultimis [p. 474] laudum hoc fuerit, Hannibalem, cui tot de Romanis3 ducibus victoriam di dedissent, tibi cessisse, teque huic bello, vestris prius4 quam nostris cladibus insigni, finem imposuisse. [5] hoc quoque ludibrium casus ediderit fortuna,5 ut, cum patre tuo consule ceperim arma, cum eodem primum Romano imperatore signa contulerim, ad filium eius inermis ad pacem petendam veniam. [6] optimum quidem fuerat eam patribus nostris mentem datam ab dis esse ut et vos Italiae et nos Africae imperio contenti essemus; [7] neque enim ne vobis quidem Sicilia ac Sardinia satis digna pretia sunt pro tot classibus, tot exercitibus, tot tam egregiis amissis ducibus. Sed praeterita magis reprehendi possunt quam corrigi. [8] ita aliena adpetivimus ut de nostris dimicaremus, nec in Italia solum nobis bellum, vobis6 in Africa esset, sed et vos in portis vestris prope ac moenibus signa armaque hostium vidistis et nos ab Carthagine fremitum castrorum Romanorum exaudimus. [9] quod igitur nos maxime abominaremur,7 vos ante omnia optaretis,8 in meliore vestra fortuna de pace agitur. agimus ei quorum et maxime interest pacem esse, et qui quodcumque egerimus, ratum civitates nostrae habiturae sunt. animo tantum nobis opus est non abhorrente a quietis consiliis.

[10] "quod ad me attinet, iam aetas senem in patriam revertentem, unde puer profectus sum, iam secundae, [p. 476] iam adversae res ita erudierunt ut rationem sequi9 quam fortunam malim; [11] tuam et adulescentiam et perpetuam felicitatem, ferociora utraque quam quietis opus est consiliis, metuo. non temere incerta casuum reputat quem fortuna numquam decepit.10 [12] quod ego fui ad Trasumennum, ad Cannas, id tu hodie es.11 vixdum militari aetate imperio accepto omnia audacissime incipientem nusquam12 fefellit fortuna. [13] patris et patrui persecutus mortem ex calamitate vestrae domus decus insigne virtutis pietatisque eximiae cepisti; amissas Hispanias reciperasti quattuor inde Punicis exercitibus pulsis; [14] consul creatus, cum13 ceteris ad tutandam Italiam parum animi esset, transgressus in Africam, duobus hic exercitibus caesis, binis eadem hora captis simul incensisque castris, Syphace potentissimo rege capto, tot urbibus regni eius, tot nostri imperii ereptis, me sextum decimum iam annum haerentem in possessione Italiae detraxisti. [15] potest victoriam malle quam pacem animus. novi spiritus magnos magis quam utiles; et mihi talis aliquando fortuna adfulsit. [16] quodsi in secundis rebus bonam quoque mentem darent dei, non ea solum quae evenissent, sed etiam ea quae evenire possent reputaremus. ut omnium obliviscaris aliorum, satis ego documenti in omnes casus sum, [17?] quem, modo castris inter Anienem atque urbem vestram positis signa inferentem ac iam prope [p. 478] scandentem14 moenia Romana,15 hic cernas duobus16 fratribus, fortissimis viris, clarissimis imperatoribus orbatum ante moenia prope obsessae patriae quibus terrui vestram urbem, ea pro mea deprecantem.

[18] "maximae cuique fortunae minime credendum est. In bonis tuis rebus, nostris dubiis, tibi ampla17 ac speciosa danti est pax, nobis petentibus magis necessaria quam honesta. [19] melior tutiorque est certa pax quam sperata victoria; haec in tua, illa in deorum manu est. ne tot annorum felicitatem in unius horae dederis discrimen. [20] cum tuas vires, tum vim Fortunae Martemque belli communem propone animo. utrimque ferrum, utrimque18 corpora humana erunt; nusquam minus quam in bello eventus respondent. [21] non tantum ad id quod data pace iam habere potes, si proelio vincas,19 gloriae adieceris, quantum dempseris,20 si quid adversi eveniat. simul parta ac sperata decora unius horae fortuna evertere potest. [22] omnia in pace iungenda tuae potestatis sunt, P. Corneli; tunc ea habenda fortuna erit quam di dederint. [23] inter pauca felicitatis virtutisque exempla M. Atilius quondam in hac eadem terra fuisset, si21 victor pacem petentibus dedisset patribus nostris; [p. 480] sed non statuendo felicitati modum nec cohibendo22 efferentem se fortunam, quanto altius elatus erat, eo foedius conruit.

[24] “est quidem eius qui dat, non qui petit, condiciones dicere pacis; sed forsitan non indigni simus qui nobismet ipsi23 multam inrogemus. [25] non recusamus quin omnia propter quae ad bellum itum24 est vestra sint, Sicilia, Sardinia, Hispania, quidquid insularum toto inter Africam Italiamque continetur mari, Carthaginienses inclusi Africae litoribus vos, [26?] quando ita dis placuit, externa etiam terra marique videamus regentes imperio.25 [27] haud negaverim propter non nimis sincere petitam aut exspectatam nuper pacem suspectam esse vobis Punicam fidem. multum per quos petita sit ad fidem tuendae pacis pertinet, Scipio. [28] vestri quoque, ut audio, patres non nihil: etiam ob hoc, quia parum dignitatis in legatione erat, negaverunt pacem: [29] Hannibal peto pacem, qui neque peterem, nisi utilem crederem, et propter eandem utilitatem tuebor eam propter quam petii. [30] et quem ad modum, quia a me bellum coeptum est, ne quem eius paeniteret, quoad ipsi invidere dei, praestiti, ita adnitar ne quem pacis per me partae paeniteat.”

1 pari A.yVJK Aldus, Froben: par in P(3)N (with spatium BAN).

2 sorte P(3)n Aldus: om. VJK Froben 2.

3 A.U.C. 552

4 prius VJK Froben 2: plus P(3)n Aldus.

5 fortuna, A3N3VJK Froben 2 have fortunae casus ediderit, for which Aldus reads fortuna an casus ediderit.

6 nobis bellum, vobis elsperger, recent Eds., Conway: vobis bellum nobis A3NVJ Froben, Eds., Weissenborn: vobis PCAN: nobis B.

7 abominaremur A3N3VJK: -namur PCBAN.

8 optaretis P(3)N: optare debetis Madvig, Emend.

9 A.U.C. 552

10 decepit A3N3VJK Aldus, Froben: decipit P(3)N.

11 es A3N3VJK Aldus, Froben: om. P(3)N.

12 nusquam P(3)N: nunquam N3VJK.

13 cum, after this word P is lost to us up to xxxvii. 3.

14 ac iam (acie A3JK) prope scandentem A3VJK Froben 2: om. CBDAN Aldus.

15 Romana CBDANV: Romana videras A3N3JK Aldus, Froben (with videris Conway).

16 A.U.C. 552

17 tibi ampla A3N3VJK Eds.: iam apta CBDAN?

18 ferrum, utrimque CA3: ferrum N3VJK Aldus, Froben: om. BDAN.

19 vincas Aldus, Froben, Eds.: -ces d Conway: -cens CBA: -cis A3N3VJK: viceris x: vinceris N.

20 dempseris Madvig, recent Eds.: ademeris Aldus, Froben: om. CBDANVJK.

21 fuisset, si DVJK Froben 2: fuisse et si CB1: fuisse fertur qui sic (si AN) AN Aldus.

22 A.U.C. 552

23 ipsi CBD: ipsis ANVJK Aldus, Froben.

24 itum CBDN3VJK: initum (om. ad) AN Aldus, Froben.

25 imperio Madvig, Eds.: -ia CBDANVJK.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
hide References (42 total)
  • Commentary references to this page (16):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.36
  • Cross-references to this page (1):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HISPA´NIA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (25):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: