previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. Mago proximae silentio noctis profectus,1 quantum pati viae per volnus poterat itineribus extentis, ad mare in Ligures Ingaunos pervenit. [2] Ibi eum legati ab Carthagine paucis ante diebus in sinum Gallicum adpulsis navibus adierunt, iubentes primo quoque tempore in Africam traicere;2 [3] id et fratrem eius Hannibalemnam ad eum quoque isse legatos eadem iubentesfacturum; non in eo esse Carthaginiensium res ut Galliam atque Italiam armis obtineant. [4] Mago non imperio modo senatus periculoque patriae motus, sed metuens etiam ne victor hostis moranti instaret, Liguresque ipsi, relinqui Italiam a Poenis cernentes, ad eos quorum mox in potestate futuri essent deficerent, [5?] simul sperans leniorem3 in navigatione quam in via iactationem volneris fore et curationi omnia commodiora, impositis copiis in naves profectus, vixdum superata Sardinia ex volnere moritur. naves quoque aliquot Poenorum disiectae in alto a classe Romana quae circa Sardiniam erat capiuntur. [6] haec terra marique in parte Italiae quae4 iacet ad Alpes gesta. consul C. Servilius, nulla memorabili re in provincia Etruria Galliaquenam eo quoque [p. 438] processerat [7] —gesta, patre C. Servilio et C. Lutatio5 ex6 servitute post sextum decimum annum receptis, qui ad vicum Tannetum a Boiis capti fuerant, [8] hinc patre, hinc Catulo7 lateri circumdatis privato magis quam publico decore insignis Romam rediit. [9] latum ad populum est ne C. Servilio fraudi esset quod patre, qui sella curuli sedisset, vivo, cum id ignoraret, tribunus plebis atque aedilis plebis fuisset contra quam sanctum legibus erat. hac rogatione perlata in provinciam rediit.

[10] ad Cn. Servilium consulem, qui in Bruttiis erat, Consentia, Aufugum, Bergae, Baesidiae, Ocriculum, Lymphaeum, Argentanum, Clampetia multique alii ignobiles populi, senescere Punicum bellum cernentes, defecere. [11] idem consul cum Hannibale in agro Crotoniensi acie conflixit. obscura eius pugnae fama est. Valerius Antias quinque milia hostium caesa ait; quae tanta res est ut aut impudenter ficta sit aut neglegenter praetermissa. [12] nihil certe ultra rei in Italia ab Hannibale gestum. nam ad eum quoque legati ab Carthagine revocantes8 in Africam, [p. 440] iis forte diebus quibus ad Magonem venerunt.9

1 A.U.C. 551

2 traicere VJK Eds.: -iecere A3H: -eret P(3)N.

3 leniorem P(3)n Aldus: leviorem AXVJK Froben 2.

4 quae M7B2AIHVJK Aldus, Froben; qua P(3)N.

5 Lutatio, Aldus, Froben add patruo.

6 A.U.C. 551

7 Catulo P(3)N: patruo N3HVJK Aldus, Froben.

8 revocantes A6HVJK: vocantes P(3)n Aldus, Froben.

9 A.U.C. 551

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
hide References (61 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.13
  • Cross-references to this page (32):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Lutatius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lymphacum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mago
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ocriculum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pater
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sinus Gallicus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Servilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Servilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cn. Servilius Caepio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tannetum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aediles
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Argentanum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aufugium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Valerius Antias
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vergae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bergae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Besidiae.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Clampetia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Consentia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Crotonienses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ingauni
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BRU´TTII
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CASTRA HANNI´BALIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CONSE´NTIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CROTON or CROTONA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), INGAUNI
    • Smith's Bio, Ha'nnibal
    • Smith's Bio, Mago
    • Smith's Bio, Servi'lius
    • Smith's Bio, Servi'lius
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (23):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: