previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. Camillus, consilio et virtute in Volsco1 bello, felicitate in Tusculana expeditione, utrobique singulari adversus collegam patientia et moderatione insignis, [2?] magistratu abiit creatis tribunis militaribus in insequentem annum L. et P. ValeriisLucio quintum, Publio tertiumet C. Sergio tertium L. Menenio2 iterum, P. Papirio, Ser. Cornelio Maluginense. [3] censoribus quoque eguit annus maxime propter incertam famam aeris alieni, adgravantibus summam etiam invidiae eius3 tribunis plebis, cum ab iis elevaretur, quibus fide magis quam fortuna debentium laborare creditum videri expediebat. [p. 290] [4] creati censores C. Sulpicius Camerinus Sp. Postumius4 Regillensis, coeptaque iam res morte Postumi, quia collegam suffici censori religio erat, interpellata est. [5] igitur cum Sulpicius abdicasset se magistratu censores alii vitio creati non gesserunt magistratum; tertios creari velut dis non accipientibus in eum annum censuram religiosum fuit. [6] eam vero ludificationem plebis tribuni ferendam negabant: fugere senatum testes tabulas publicas census cuiusque, quia nolint conspici summam aeris alieni, quae indicatura sit demersam partem a parte civitatis, cum interim obaeratam plebem obiectari aliis atque aliis hostibus. [7] passim iam sine ullo discrimine bella quaeri: ab Antio Satricum, ab Satrico Velitras, inde Tusculum legiones ductas; Latinis Hernicis Praenestinis iam intentari arma civium magis quam hostium odio, ut in armis terant plebem nec respirare in urbe aut per otium libertatis meminisse sinant aut consistere in contione, ubi aliquando audiant vocem tribuniciam de levando fenore et fine5 aliarum iniuriarum agentem. [8] quod si sit animus plebi memor patrum libertatis, se nec addici quemquam civem Romanum ob creditam pecuniam passuros neque [p. 292] dilectum haberi, donec inspecto aere alieno initaque6 ratione minuendi eius sciat unus quisque quid sui, quid alieni sit, supersit sibi liberum corpus an id quoque nervo debeatur.

[9] merces seditionis proposita confestim seditionem excitavit. nam et addicebantur multi, et ad Praenestini famam belli novas legiones scribendas patres censuerant; quae utraque simul auxilio tribunicio et consensu plebis impediri coepta; [10] nam neque duci addictos tribuni sinebant neque iuniores nomina dabant. cum patribus minor in praesens7 cura creditae pecuniae iuris exsequendi quam dilectus essetquippe iam a Praeneste profectos hostes in [11?] agro Gabino8 consedisse nuntiabaturinterim tribunos plebis fama ea ipsa inritaverat magis ad susceptum certamen quam deterruerat; neque aliud ad seditionem exstinguendam in urbe quam prope inlatum moenibus ipsis bellum valuit.

1 A.U.C. 374

2 L (lucio) Menenio a Sigonius: lucinio Menenio F: lic (or lit-)inio menenio ω. there is great uncertainty regarding the names, and in view of the reading of ω here and at chap. 5 § 7, and chap. 31 § 1, it appears not improbable that Livy included Licinius in the list.

3 invidiae eius ω Walters and Conway: invidiosius Madvig: invidiae causa perizonius: invidiose duker.

4 A.U.C. 374

5 fine ς: finem ω Walters and Conway.

6 A.U.C. 374

7 in praesens Stroth: praesens ω.

8 Gabino iac. Gronovius: Sabino ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (42 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.37
  • Cross-references to this page (23):
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: