Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2. nec diu licuit quietis consilia erigendae ex
tam gravi casu rei publicae secum agitare.
[2]
hinc
Volsci, veteres hostes, ad exstinguendum nomen
Romanum arma ceperant: hinc Etruriae principum
ex omnibus populis coniurationem de bello ad fanum
Voltumnae factam mercatores adferebant.
[3]
novus
quoque terror accesserat defectione Latinorum
Hernicorumque, qui post pugnam ad lacum Regillum factum per annos prope centum nunquam
ambigua fide in amicitia populi Romani fuerant.
[4]
itaque cum tanti undique terrores circumstarent
appareretque omnibus non odio solum apud hostes
sed contemptu etiam inter socios nomen Romanum
laborare,
[5?]
placuit eiusdem auspiciis defendi rem
publicam cuius reciperata1 esset, dictatoremque
dici M. Furium Camillum.
[6]
is dictator C. Servilium
Ahalam magistrum equitum dixit, iustitioque indicto
dilectum iuniorum habuit ita ut seniores quoque,
[p. 200]
quibus aliquid roboris superesset, in verba sua2 iuratos centuriaret.
[7]
exercitum conscriptum armatumque trifariam
divisit. partem unam in agro Veiente Etruriae
opposuit, alteram ante urbem castra locare iussit;
[8]
tribuni militum his A. Manlius, illis, qui adversus
Etruscos mittebantur, L. Aemilius praepositus;
tertiam partem ipse ad Volscos duxit nec procul
a Lanuvio—ad Mecium is locus dicitur — castra
oppugnare est adortus.
[9]
quibus ab contemptu, quod
prope omnem deletam a Gallis Romanam iuventutem
crederent, ad bellum profectis tantum Camillus
auditus imperator terroris intulerat ut vallo se ipsi,
vallum congestis arboribus saepirent, ne qua intrare
ad munimenta hostis posset.
[10]
quod ubi animadvertit Camillus, ignem in obiectam saepem coici
iussit; et forte erat vis magna venti versa in hostem;
[11]
itaque non aperuit solum incendio viam, sed flammis
in castra tendentibus vapore etiam ac fumo crepituque viridis materiae flagrantis ita consternavit
hostes ut minor moles superantibus vallum militibus
munitum3 in castra Volscorum Romanis fuerit quam transcendentibus saepem incendio absumptam fuerat.
[12]
fusis hostibus caesisque cum castra impetu cepisset
dictator, praedam militi dedit, quo minus speratam
[p. 202]
minime largitore duce, eo militi gratiorem.4
[13]
persecutus deinde fugientes cum omnem Volscum
agrum depopulatus esset, ad deditionem Volscos
septuagesimo demum anno subegit.
[14]
victor ex Volscis in Aequos transiit et ipsos bellum molientes;
exercitum eorum ad Bolas oppressit, nec castra
modo sed urbem etiam adgressus impetu primo
cepit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.