Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14. dictator exercitum in stativis tenebat
minime dubius bellum cum iis populis patres
[p. 240]
iussuros, cum maior domi exorta moles coegit acciri1 Romam eum gliscente in dies seditione, quam solito
magis metuendam auctor faciebat.
[2]
non enim iam
orationes modo M. Manli sed facta, popularia in
speciem, tumultuosa eadem qua mente fierent
intuenti2 erant.
[3]
centurionem, nobilem militaribus factis, iudicatum pecuniae cum duci vidisset, medio foro cum caterva sua accurrit et manum iniecit;
vociferatusque de superbia patrum ac crudelitate
feneratorum et miseriis plebis, virtutibus eius viri
fortunaque,
[4?]
“tum vero ego” inquit “nequiquam
hac dextra Capitolium arcemque servaverim, si civem
commilitonemque meum tamquam Gallis victoribus
captum in servitutem ac vincula duci videam.”
[5]
inde rem creditori palam populo solvit libraque et
aere liberatum emittit, deos atque homines obtestantem ut M. Manlio, liberatori suo, parenti plebis
Romanae, gratiam referant.
[6]
acceptus extemplo in
tumultuosam turbam et ipse tumultum augebat,
cicatrices acceptas Veienti Gallico aliisque deinceps
bellis ostentans:
[7]
se militantem, se restituentem
eversos penates, multiplici iam sorte exsoluta,
[p. 242]
mergentibus semper sortem usuris, obrutum fenore3 esse;
[8]
videre lucem, forum, civium ora M. Manli opera; omnia parentium beneficia ab illo se habere; illi devovere corporis vitaeque ac sanguinis quod
supersit; quodcumque sibi cum patria penatibus
publicis ac privatis iuris fuerit, id cum uno homine
esse.
[9]
his vocibus instincta plebes cum iam unius
hominis esset, addita alia commodioris4 ad omnia turbanda consilii res.
[10]
fundum in Veienti, caput patrimonii, subiecit praeconi, “ne quem vestrum” inquit, “Quirites, donec quicquam in re mea supererit, iudicatum addictumve duci patiar.” id vero ita
accendit animos ut per omne fas ac nefas secuturi
vindicem libertatis viderentur.
[11]
ad hoc domi contionantis in modum sermones
pleni criminum in patres; inter quos, omisso5 discrimine vera an vana iaceret, thesauros Gallici auri occultari a patribus6 nec iam possidendis publicis agris contentos esse nisi pecuniam quoque publicam
avertant; ea res si palam fiat, exsolvi plebem aere
alieno posse.
[12]
quae ubi obiecta spes est, enimvero
indignum facinus videri: cum conferendum ad
[p. 244]
redimendam civitatem a Gallis aurum fuerit, tributo7 conlationem factam, idem aurum ex hostibus captum in paucorum praedam cessisse.
[13]
itaque exsequebantur quaerendo ubi tantae rei furtum occultare tur; differentique et tempore suo se indicaturum
dicenti ceteris omissis eo versae erant omnium curae,
apparebatque nec veri indicii gratiam mediam nec
falsi offensionem fore.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.