Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. QUAE ab condita urbe Roma ad captam1 eandem2 Romani sub regibus primum,
consulibus deinde ac dictatoribus decemvirisque ac tribunis consularibus gessere,
foris bella,
domi seditiones,
quinque libris exposui,
[
2?]
res cum vetustate nimia
obscuras,
velut quae magno ex intervallo loci vix
cernuntur,
tum quod parvae et rarae per eadem
tempora litterae fuere,
una custodia fidelis memoriae
rerum gestarum,
et quod,
etiam si quae in commentariis pontificum aliisque publicis privatisque
erant monumentis,
incensa urbe pleraeque interiere.
[
3]
clariora deinceps certioraque ab secunda origine
velut ab stirpibus laetius feraciusque renatae urbis
gesta domi militiaeque exponentur.
[
4]
ceterum primo quo adminiculo erecta erat eodem
innixa M.
Furio principe stetit,
neque eum abdicare
se dictatura nisi anno circumacto passi sunt.
[
5]
comitia
in insequentem annum tribunos habere,
quorum in
magistratu capta urbs esset,
non placuit;
res ad
[p. 196]
interregnum rediit.
[
6]
cum civitas in opere ac labore3 assiduo reficiendae urbis teneretur,
interim Q.
Fabio,
simul primum magistratu abiit,
ab Cn.
Marcio tribuno
plebis dicta dies est,
quod in Gallos,
4 ad quos missus erat orator,
contra ius gentium pugnasset;
[
7]
cui iudicio eum mors,
adeo opportuna ut voluntariam
magna pars crederet,
subtraxit.
[
8]
interregnum initum:
P.
Cornelius Scipio interrex et post eum
M.
Furius Camillus.
5 is tribunos militum consulari potestate creat L.
Valerium6 Publicolam iterum L.
Verginium P.
Cornelium A.
Manlium L.
Aemilium L.
Postumium.
[
9]
hi ex interregno cum extemplo magistratum
inissent,
nulla de re prius quam de religionibus
senatum consuluere.
[
10]
in primis foedera ac leges—
erant autem eae duodecim tabulae et quaedam
regiae leges—
conquiri,
quae comparerent,
7 iusserunt.
alia ex eis edita etiam in volgus:
quae
autem ad sacra pertinebant,
a pontificibus maxime
ut religione obstrictos haberent multitudinis animos
suppressa.
[
11]
tum de diebus religiosis agitari coeptum,
diemque a.
d.
XV Kal.
sextiles,
duplici clade insignem,
quo die ad Cremeram Fabii caesi,
quo
deinde ad Alliam cum exitio urbis foede pugnatum,
a
posteriore clade Alliensem appellarunt reique8 nullius [p. 198]
publice privatimque agendae fecerunt.
[
12]
quidam,
9 quod postridie Idus Quintiles non litasset Sulpicius tribunus militum neque inventa pace deum post diem tertium obiectus hosti exercitus Romanus
esset,
etiam postridie Idus rebus divinis supersederi
iussum;
inde,
ut postridie Kalendas quoque ac
Nonas eadem religio esset,
traditum putant.