Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
55. per interregem deinde consules creati L.
Valerius M. Horatius, qui extemplo magistratum
occeperunt. quorum consulatus popularis sine ulla
patrum iniuria nec sine offensione fuit;
[2]
quidquid
[p. 182]
enim libertati plebis caveretur, id suis decedere1 opibus credebant.
[3]
omnium primum, cum velut in
controverso iure esset tenerenturne patres plebi
scitis, legem centuriatis comitiis tulere ut quod
tributim plebes iussisset populum teneret; qua lege
tribuniciis rogationibus telum acerrimum datum est.
[4]
aliam deinde consularem legem de provocatione,
unicum praesidium libertatis, decemvirali potestate
eversam, non restituunt modo, sed etiam in posterum
muniunt sanciendo novam legem,
[5?]
ne quis ullum
magistratum sine provocatione crearet; qui creasset,
eum ius fasque esset occidi, neve ea caedes capitalis
noxae haberetur.
[6]
et cum plebem hinc provocatione
hinc tribunicio auxilio satis firmassent, ipsis quoque
tribunis, ut sacrosancti viderentur, cuius rei prope
iam memoria aboleverat, relatis quibusdam ex magno
intervallo caerimoniis renovarunt,
[7?]
et cum religione
inviolatos eos tum lege etiam fecerunt, sanciendo ut
qui tribunis plebis aedilibus iudicibus decemviris
nocuisset, eius caput Iovi sacrum esset, familia ad
aedem Cereris Liberi Liberaeque venum iret.
[8]
hac
lege iuris2 interpretes negant quemquam [p. 184]
sacrosanctum esse, sed eum qui eorum cui3 nocuerit, Iovi4 sacrum5 sanciri;
[9]
itaque aedilem prendi ducique a maioribus magistratibus, quod etsi non iure fiat —noceri enim ei cui hac lege non liceat—tamen argumentum esse non haberi pro sacro sanctoque6 aedilem;
[10]
tribunos vetere7 iure iurando plebis, cum primum eam potestatem creavit, sacrosanctos esse.
[11]
fuere qui interpretarentur eadem hac Horatia lege consulibus quoque et praetoribus, quia eisdem auspiciis quibus consules crearentur, cautum esse: iudicem enim consulem appellari.
[12]
quae refellitur interpretatio, quod iis temporibus nondum consulem iudicem sed praetorem appellari mos fuerit.
[13]
hae consulares leges fuere. institutum etiam ab iisdem consulibus ut senatus consulta in aedem Cereris ad
aediles plebis deferrentur, quae antea arbitrio consulum supprimebantur vitiabanturque.
[14]
M. Duillius
deinde tribunus plebis plebem rogavit plebesque
scivit qui plebem sine tribunis reliquisset, quique
magistratum sine provocatione creasset, tergo ac
capite puniretur.
[15]
haec omnia ut invitis, ita non
[p. 186]
adversantibus patriciis transacta, quia nondum in8 quemquam unum saeviebatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.