previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. consules Ser.1 Sulpicius M'. Tullius;2 nihil dignum memoria actum. T. Aebutius deinde et C. Vetusius. [2] his consulibus Fidenae obsessae, Crustumeria capta, Praeneste ab Latinis ad Romanos descivit. nec ultra bellum Latinum gliscens iam per aliquot annos dilatum. [3] A. Postumius3 dictator T. Aebutius magister equitum magnis copiis peditum equitumque profecti ad lacum Regillum in agro Tusculano agmini hostium occurrerunt, [4?] et, quia Tarquinios esse in exercitu Latinorum auditum est, sustineri ira non potuit quin extemplo confligerent. [5] ergo etiam proelium aliquanto quam cetera gravius atque atrocius fuit. non enim duces ad regendam modo consilio rem adfuere, sed suismet ipsi4 corporibus dimicantes miscuere certamina, nec quisquam procerum ferme hac aut illa ex acie sine volnere praeter dictatorem Romanum excessit. [6] in Postumium prima in acie suos adhortantem instruentemque Tarquinius Superbus, quamquam iam aetate et viribus erat gravior, equum infestus admisit, ictusque ab latere concursu suorum receptus in tutum est. [7] et ad alterum cornu Aebutius magister equitum in Octavium Mamilium impetum dederat, nec [p. 280] fefellit veniens Tusculanum ducem, contra quem5 et6 ille concitat equum. [8] tantaque vis infestis venientium hastis fuit, ut bracchium Aebutio traiectum sit, Mamilio pectus percussum. [9] hunc quidem in secundam aciem Latini recepere: Aebutius cum saucio bracchio tenere telum non posset, pugna excessit. [10] Latinus dux nihil deterritus volnere proelium ciet et, quia suos perculsos videbat, arcessit cohortem exsulum Romanorum, cui L. Tarquini filius praeerat. ea, quo7 maiore pugnabat ira ob erepta bona patriamque ademptam, pugnam parumper restituit.

1 Ser. sigonius (from Cic. brut. 62, cf. Cassiod. C.I.L. i2. p. 99): Servilius ω (Dion. Hal. v. lii. 1).

2 M' Tullius sigonius (Dion Hal. l.c.): m_ manlius tullus (or the like) ω.

3 A. Postumius sabellicus (Dion. Hal. VI. ii. 1): aurelius postumius ω.

4 ipsi Gronov.: ipsis ω.

5 contra quem ω: contraque madvig.

6 A.U.C. 254-255

7 Ea, quo MPRD: ea quo HL: ea quoniam O: eo quo P2FUB: eoque M3.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
hide References (59 total)
  • Commentary references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.64
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.29
  • Cross-references to this page (29):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (16):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: