previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

63. fama equestris pugnae vulgata per Graeciam nudavit voluntates hominum. non enim solum qui partis Macedonum erant, sed plerique ingentibus Romanorum obligati beneficiis, quidam vim superbiamque experti Persei, [2] [p. 163] laeti eam famam accepere, non ob aliam causam quam pravo studio, quo etiam in certaminibus ludicris vulgus utitur, deteriori atque infirmiori favendo. 1 Eodem tempore in Boeotia summa vi Haliartum Lucretius praetor oppugnabat; [3] et quamquam nec habebant externa auxilia obsessi praeter Coronaeorum iuniores, qui prima obsidione moenia intraverant, neque sperabant, tamen ipsi animis magis quam viribus resistebant. [4] nam et eruptiones in opera crebro faciebant, et arietem admotum nunc ... nunc libramento plumbi gravatum ad terram urguebant et, si qua declinare nequiverant ictum, pro diruto muro novum tumultuario opere raptim ex ipsa ruinae strage congestis saxis extruebant. [5] cum operibus lentior oppugnatio esset, scalas per manipulos dividi praetor iussit [ut] corona undique moenia adgressurus, eo magis suffecturam ad id multitudinem ratus, quod qua parte palus urbem cingit nec adtinebat oppugnari nec poterat. [6] ipse ab ea parte, qua duae turres quodque inter eas muri fuerat ... , duo milia militum delectorum admovit, ut eodem tempore, quo ipse transcendere ruinas conaretur, concursu adversus se oppidanorum facto scalis vacua defensoribus moenia capi parte aliqua possent. [7] [p. 164] haud segniter oppidani vim eius arcere parant. nam super stratum ruinis locum facibus aridis sarmentorum iniectis stantes cum ardentibus facibus 2 accensuros eam se saepem minabantur, ut incendio intersaepti ab hoste spatium ad obiciendum interiorem murum haberent. [8] quod inceptum eorum fors inpediit: nam tantus repente effusus est imber, ut nec accendi facile pateretur et extingueret accensa. [9] itaque et transitus per distracta fumantia virgulta patuit et in unius loci praesidium omnibus versis moenia quoque pluribus simul partibus scalis capiuntur. [10] in primo tumultu captae urbis seniores inpubesque, quos casus obvios optulit, passim caesi; armati in arcem confugerunt et postero die, cum spei nihil superesset, deditione facta sub corona venierunt. [11] fuerunt autem duo milia ferme et quingenti. ornamenta urbis, statuae et tabulae pictae, et quidquid pretiosae praedae fuit, ad naves delatum; urbs diruta a fundamentis. [12] inde Thebas ductus exercitus; quibus sine certamine receptis urbem tradidit exulibus et qui Romanorum partis erant, adversae factionis hominum fautorumque regis ac Macedonum familias sub corona vendidit. his gestis in Boeotia ad mare ac naves rediit.

1 a. Ch. 171.

2 a. u. 583.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
hide References (22 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.19
  • Cross-references to this page (6):
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: