Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
26. Celtiberi in Hispania, qui bello domiti se Ti. Graccho dediderant, pacati manserant M. Titinio praetore obtinente provinciam. rebellarunt sub adventum Ap. Claudi, orsique bellum sunt ab repentina oppugnatione castrorum Romanorum.
[2]
prima lux ferme erat, cum vigiles in vallo quique in portarum stationibus erant, cum vidissent procul venientem hostem, ad arma conclamaverunt.
[3]
Ap. Claudius signo proposito pugnae, paucis adhortatus milites, tribus simul portis eduxit. obsistentibus ad exitum Celtiberis primo par utrimque proelium fuit, quia propter angustias non omnes in faucibus pugnare poterant Romani;
[4]
[p. 53] urguentes deinde alii alios secuti ubi evaserunt extra vallum, ut 1pandere aciem et exaequari cornibus hostium, quibus circumibantur, possent, ita repente inruperunt, ut sustinere impetum eorum Celtiberi nequirent. ante horam secundam pulsi sunt;
[5]
ad quindecim milia caesa aut capta, signa adempta duo et triginta. castra etiam eo die expugnata debellatumque; nam qui superfuere proelio, in oppida sua dilapsi sunt. quieti deinde paruerunt imperio.
1 a. Ch. 174.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.