previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

35. advocato frequenti consilio legati verba sunt audita. [2] is, multis ante legationibus ultro citroque nequiquam de pace missis, eam ipsam fiduciam impetrandi sibi esse dixit, quod priores legati nihil impetrassent: Zmyrnam enim et Lampsacum et Alexandriam Troadem et Lysimachiam in Europa iactatas in illis disceptationibus esse; [3] quarum Lysimachia iam cessisse regem, ne quid habere eum in Europa dicerent; eas quae in Asia sint civitates tradere paratum esse, et si quas alias Romani, quod suarum partium fuerint, vindicare ab imperio regio velint; [4] impensae quoque in bellum factae partem dimidiam regem praestaturum populo Romano. [5] [p. 217] hae condiciones erant pacis; reliqua oratio fuit, ut memores rerum humanarum et suae fortunae moderarentur et alienam ne urgerent. finirent Europa imperium, id 1quoque immensum esse; [6] et parari singula acquirendo facilius potuisse quam universa teneri posse; [7] quod si Asiae quoque partem aliquam abstrahere velint, dummodo non dubiis regionibus finiant; vinci suam temperantiam Romana cupiditate pacis et concordiae causa regem passurum. ea, quae legato magna ad pacem impetrandam videbantur, parva Romanis visa: [8] nam et impensam, quae in bellum facta esset, omnem praestare regem aequum censebant, [9] cuius culpa bellum excitatum esset, et non Ionia modo atque Aeolide deduci debere regia praesidia, [10] sed sicut Graecia omnis liberata esset, ita, quae in Asia sint, omnes liberari urbes; id aliter fieri non posse, quam ut cis Taurum montem possessione Asiae Antiochus cedat.

1 a. Ch. 190.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (7 total)
  • Cross-references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lampsacus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Smyrna
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Taurus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aeolis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Alexandria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Heraclides
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: