previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. Philopoemen postquam citatum agmen per angustam et proclivem viam duci raptim vidit, equitatum omnem et Cretensium auxiliares in stationem hostium, quae pro castris erat, emittit. [2] illi ubi hostis adesse et a suis se desertos viderunt, primo in castra recipere se conati sunt; [3] deinde, postquam instructa acies tota Achaeorum admovebatur, metu, ne cum ipsis castris caperentur, sequi suorum agmen aliquantum praegressum insistunt. [4] [p. 48] extemplo caetrati Achaeorum in castra impetum faciunt [et diripiunt]; ceteri ad persequendos hostes ire pergunt. erat iter tale, per quod vix tranquillum ab hostili metu agmen expediri posset: 1 ut vero ad postremos proelium ortum est, [5] clamorque terribilis ab tergo paventium ad prima signa est perlatus, pro se quisque armis abiectis in circumiectas itineri silvas diffugiunt, momentoque temporis strage armorum saepta via est, [6] maxime hastis, quae pleraeque adversae cadentes velut vallo obiecto iter impediebant. [7] Philopoemen, utcumque possent, instare et persequi auxiliaribus iussisutique enim equitibus haud facilem futuram fugam —, ipse gravius agmen via patentiore ad Eurotan amnem deduxit. [8] ibi castris sub occasum solis positis levem armaturam, quam ad persequendum reliquerat hostem, opperiebatur. qui ubi prima vigilia venerunt, nuntiantes tyrannum cum paucis ad urbem penetrasse, ceteram multitudinem inermem toto sparsam vagari saltu, corpora curare eos iubet; [9] ipse ex cetera copia militum, qui quia priores in castra venerant, refecti et cibo sumpto et modica quiete erant, delectos nihil praeter gladios secum ferentis extemplo educit, et duarum portarum itineribus, quae Pharas quaeque Barnosthenem ferunt, eos instruxit, qua ex fuga recepturos sese hostis credebat. [10] [p. 49] nec eum opinio fefellit. nam Lacedaemonii, quoad lucis superfuit quicquam, deviis callibus medio saltu 2 recipiebant se; primo vespere, ut lumina in castris hostium conspexere, e regione eorum occultis semitis se tenuerunt; [11] ubi praegressi ea sunt, iam tutum rati in patentis vias descenderunt. ibi excepti ab insidente hoste passim ita multi caesi captique sunt, ut vix quarta pars de toto exercitu evaserit. [12] Philopoemen incluso tyranno in urbem insequentis dies prope triginta vastandis agris Laconum absumpsit, debilitatisque ac prope fractis tyranni viribus domum rediit, aequantibus eum gloria rerum Achaeis imperatori Romano, et quod ad Laconum bellum attineret, praeferentibus etiam.

[13]

1 a. u. 562.

2 a. Ch. 192.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
hide References (12 total)
  • Cross-references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nabis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pherae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Barbosthenes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cetrata
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hasta
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BARBO´STHENES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MESSE´NIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SPARTA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: