Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27. [p. 42]Nabis cum prospera re elatus, tum spem etiam haud dubiam nactus nihil iam a mari periculi fore, et terrestres aditus claudere 1 opportune positis praesidiis voluit.
[2]
tertia parte copiarum ab obsidione Gythei abducta ad Pleias posuit castra:
[3]
imminet is locus et Leucis et Acriis, qua videbantur hostes exercitum admoturi. cum ibi stativa essent, pauci tabernacula haberent, multitudo alia casas ex harundinibus textas fronde, quae umbram modo praeberet,
[4]
texissent, priusquam in conspectum hostis veniret, Philopoemen necopinantem eum improviso genere belli adgredi statuit.
[5]
navigia parva in stationem occultam agri Argivi contraxit; in ea expeditos milites, caetratos plerosque cum fundis et iaculis et alio levi genere armaturae imposuit.
[6]
inde littora legens cum ad propinquum castris hostium promunturium venisset, egressus callibus notis nocte Pleias pervenit et sopitis vigilibus ut in nullo propinquo metu ignem casis ab omni parte castrorum iniecit.
[7]
multi prius incendio absumpti sunt, quam hostium adventum sentirent et, qui senserant, nullam opem ferre potuerunt.
[8]
[p. 43] ferro flammaque omnia absumpta; perpauci ex tam ancipiti peste ad 2 Gytheum in maiora castra perfugerunt.
[9]
ita perculsis hostibus Philopoemen protinus ad depopulandam Tripolim Laconici agri, qui proximus finem Megalopolitarum est,
[10]
duxit et magna vi pecorum hominumque inde abrepta, priusquam a Gytheo tyrannus praesidium agris mitteret, discessit.
[11]
inde Tegeam exercitu contracto concilioque eodem et Achaeis et sociis indicto, in quo et Epirotarum et Acarnanum fuere principes,
[12]
statuit, quoniam satis et suorum a pudore maritimae ignominiae restituti animi et hostium conterriti essent, ad Lacedaemonem ducere, eo modo uno ratus ab obsidione Gythei hostem abduci posse.
[13]
ad Caryas primum in hostium terra posuit castra. eo ipso die Gytheum expugnatum est. cuius rei ignarus Philopoemen castra ad Barnosthenem — mons est decem milia passuum ab Lacedaemone —
[14]
promovit. et Nabis, recepto Gytheo cum expedito exercitu inde profectus, cum praeter Lacedaemonem raptim duxisset, Pyrrhi quae vocant castra occupavit, quem peti locum ab Achaeis non dubitabat.
[15]
[p. 44] inde hostibus occurrit. obtinebant autem longo agmine propter angustias viae prope quinque milia passuum; cogebatur agmen ab equitibus et maxima parte auxiliorum, quod 3 existimabat Philopoemen tyrannum mercennariis militibus, quibus plurimum fideret, ab tergo suos adgressurum.
[16]
duae res simul inopinatae perculerunt eum, una praeoccupatus quem petebat locus, altera, quod primo agmini occurrisse hostem cernebat, ubi, cum per loca confragosa iter esset, sine levis armaturae praesidio signa ferri non videbat posse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.