previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

17. Leucade haec sunt decreta. id caput Acarnaniae erat, eoque in concilium omnes populi conveniebant. [2] itaque cum haec repentina mutatio Corcyram ad legatum Flamininum perlata esset, extemplo cum classe profectus Leucadem ad Heraeum, quod vocant, naves adplicuit. [3] inde cum omni genere tormentorum machinarumque, quibus expugnantur urbes, ad muros accessit, ad primum terrorem ratus inclinari animos posse. [4] postquam pacati nihil ostendebatur, tum vineas turresque erigere et arietem admovere muris coepit.

[5] Acarnania universa inter Aetoliam atque Epirum posita solem occidentem et mare Siculum spectat. [6] [p. 30]Leucadia nunc insula est, vadoso freto, quod perfossum manu est, ab Acarnania divisa; tum paeninsula erat, occidentis regione artis faucibus cohaerens 1 Acarnaniae; [7] quingentos ferme passus longae eae fauces erant, latae haud amplius centum et viginti. in iis angustiis Leucas posita est, colli adplicata verso in orientem et Acarnaniam; [8] ima urbis plana sunt, iacentia ad mare, quo Leucadia ab Acarnania dividitur. inde terra marique expugnabilis est; nam et vada sunt stagno similiora quam mari, et campus terrenus omnis operique facilis. [9] itaque multis simul locis aut subruti aut ariete decussi ruebant muri. sed quam urbs ipsa opportuna oppugnantibus erat, tam inexpugnabiles hostium animi. [10] die ac nocte intenti reficere quassata muri, obstruere, quae patefacta ruinis erant, proelia inpigre inire et armis magis muros quam se ipsos moenibus tutari; [11] diutiusque spe Romanorum obsidionem eam extraxissent, ni exules quidam Italici generis Leucade habitantes ab arce milites accepissent. [12] eos tamen ex superiore loco magno cum tumultu decurrentes acie in foro instructa iusto proelio aliquamdiu Leucadii sustinuerunt. [13] [p. 31] interim et scalis capta multis locis moenia, et 2 per stragem lapidum ac ruinas transcensum in urbem; [14] iamque ipse legatus magno agmine circumvenerat pugnantes. tum pars in medio caesi, pars armis abiectis dediderunt sese victori. [15] et post dies paucos audito proelio, quo ad Cynoscephalas pugnatum erat, omnes Acarnaniae populi in dicionem legati venerunt.

1 a. u. c. 557.

2 a. Chr. n. 197.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Notes (1881)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
hide References (11 total)
  • Cross-references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Leucadia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Leucas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Turres
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Acarnanes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Acarnania
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Heraeum
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ACARNA´NIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LEUCAS
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: