Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
39.
Quinctius quoque his auditis, ab Corintho
veniens navibus, in Chalcidico Euripo Eumeni regi
occurrit.
[2]
placuit quingentos milites praesidii causa
relinqui Chalcide ab Eumene rege, ipsum Athenas ire.
[3]
Quinctius, quo profectus erat, Demetriadem contendit,
ratus Chalcidem liberatam momenti aliquid apud Magnetas ad repetendam societatem Romanam facturam,
[4]
et, ut praesidii aliquid esset suae partis hominibus,
Eunomo praetori Thessalorum scripsit, ut armaret
iuventutem, et Villium ad Demetriadem praemisit ad
temptandos animos, non aliter, nisi pars aliqua inclinaret ad respectum pristinae societatis, rem adgressurus.
[5]
Villius quinqueremi nave ad ostium portus est
invectus. eo multitudo omnis Magnetum cum se effudisset, quaesivit Villius, utrum ad amicos an ad
hostis venisse se mallent.
[6]
respondit Magnetarches
Eurylochus ad amicos venisse eum; sed abstineret
portu et sineret Magnetas in concordia et libertate
esse nec per colloquii speciem multitudinem sollicitaret.
[7]
altercatio inde, non sermo fuit, cum Romanus ut ingratos increparet Magnetas imminentisque praediceret
clades, multitudo obstreperet nunc senatum nunc
Quinctium accusando. ita irrito incepto Villius ad
Quinctium sese recepit.
[8]
at Quinctius nuntio ad praetorem misso, ut reduceret domum copias, ipse navibus
Corinthum rediit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.