Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
29.
luce orta Cretensium levis armatura et
Tarentini equites super torrentem proelium commiserunt; Telemnastus Cretensis popularibus suis, equitibus
Lycortas Megalopolitanus praeerat;
[2]
Cretenses et hostium
auxiliares, equitumque idem genus, Tarentini, praesidio
aquatoribus erant. aliquamdiu dubium proelium fuit
ut eodem ex parte utraque hominum genere et armis
paribus;
[3]
procedente certamine et numero vicere tyranni
auxiliares, et quia ita praeceptum a Philopoemene
praefectis erat, ut modico edito proelio in fugam inclinarent hostemque ad locum insidiarum pertraherent.
effuse secuti fugientes per convallem plerique et vulnerati et interfecti sunt, priusquam occultum hostem
viderent.
[4]
caetrati ita, quantum latitudo vallis patiebatur, instructi sederant, ut facile per intervalla ordinum fugientes suos acciperent.
[5]
consurgunt deinde ipsi
integri, recentes, instructi; in hostes inordinatos, effusos,
labore etiam et vulneribus fessos impetum faciunt.
[6]
nec dubia victoria fuit: extemplo terga dedit tyranni
miles et haud paulo concitatiore cursu, quam secutus
erat, fugiens in castra est compulsus.
[7]
multi caesi
captique in ea fuga sunt; et in castris quoque foret
trepidatum, ni Philopoemen receptui cani iussisset
loca magis confragosa et, quacumque temere processisset, iniqua quam hostem metuens.
[8]
inde et ex fortuna pugnae et ex ingenio ducis
coniectans, in quo tum is pavore esset, unum de
auxiliaribus specie transfugae mittit ad eum,
[9]
qui pro
comperto adferret Achaeos statuisse postero die ad
Eurotan amnem, qui prope ipsis adfluit moenibus,
progredi, ut intercluderent iter, ne aut tyrannus, cum
[p. 222]
vellet,
[10]
receptum ad urbem haberet, aut commeatus ad
urbe in castra portarentur, simul et temptaturos, si
quorum animi sollicitari ad defectionem a tyranno
possent.
[11]
non tam fidem dictis perfuga fecit, quam
perculso metu relinquendi castra causam probabilem
praebuit.
[12]
postero die Pythagoram cum auxiliaribus
et equitatu stationem agere pro vallo iussit; ipse tamquam in aciem cum robore exercitus egressus signa
ocius ferri ad urbem iussit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.