Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27.
Nabis cum prospera re elatus, tum spem
etiam haud dubiam nactus nihil iam a mari periculi
fore, et terrestres aditus claudere opportune positis
praesidiis voluit.
[2]
tertia parte copiarum ab obsidione
Gythei abducta ad Pleias posuit castra;
[3]
imminet is
locus et Leucis et Acriis, qua videbantur hostes exercitum admoturi. cum ibi stativa essent et pauci
tabernacula haberent, multitudo alia casas ex harundine textas fronde, quae umbram modo praeberet,
[4]
texissent, priusquam in conspectum hostis veniret,
Philopoemen necopinantem eum improviso genere belli
[p. 219]
adgredi statuit.
[5]
navigia parva in stationem occultam
agri Argivi contraxit; in ea expeditos milites, caetratos
plerosque, cum fundis et iaculis et alio levi genere
armaturae imposuit.
[6]
inde littora legens cum ad propinquum castris hostium promunturium venisset, egressus
callibus notis nocte Pleias pervenit et sopitis vigilibus
ut in nullo propinquo metu ignem casis ab omni parte
castrorum iniecit.
[7]
multi prius incendio absumpti sunt,
quam hostium adventum sentirent, et, qui senserant,
[8]
nullam opem ferre potuerunt. ferro flammaque omnia
absumpta; perpauci ex tam ancipiti peste ad Gytheum
in maiora castra perfugerunt.
[9]
ita perculsis hostibus
Philopoemen protinus ad depopulandam Tripolim Laconici agri,
[10]
qui proximus finem Megalopolitarum est,
duxit et magna vi pecorum hominumque inde abrepta,
priusquam a Gytheo tyrannus praesidium agris mitteret,
[11]
discessit. inde Tegeam exercitu contracto concilioque
eodem et Achaeis et sociis indicto,
[12]
in quo et Epirotarum et Acarnanum fuere principes, statuit, quoniam
satis et suorum a pudore maritimae ignominiae restituti animi et hostium conterriti essent, ad Lacedaemonem ducere, eo modo uno ratus ab obsidione Gythei
hostem abduci posse.
[13]
ad Caryas primum in hostium
terra posuit castra. eo ipso die Gytheum expugnatum
est.
[14]
cuius rei ignarus Philopoemen castra ad Barnosthenem—mons est decem milia passuum ab Lacedaemone—promovit. et Nabis, recepto Gytheo cum
expedito exercitu inde profectus, cum praeter Lacedaemonem raptim duxisset, Pyrrhi quae vocant castra
occupavit, quem peti locum ab Achaeis non dubitabat.
[15]
inde hostibus occurrit. obtinebant autem longo agmine
propter angustias viae prope quinque milia passuum;
cogebatur agmen ab equitibus et maxima parte auxiliorum, quod existimabat Philopoemen tyrannum mercennariis militibus, quibus plurimum fideret, ab tergo
suos adgressurum.
[16]
duae res simul inopinatae perculerunt eum, una praeoccupatus quem petebat locus,
[p. 220]
altera, quod primo agmini occurrisse hostem cernebat,
ubi, cum per loca confragosa iter esset, sine levis
armaturae praesidio signa ferri non videbat posse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.