Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
28.
dum Romana
arma in propinquo haberent, tollere Brachyllem, principem fautorum regis, statuerunt.
[2]
et tempore ad eam
rem capto, cum in publico epulatus reverteretur domum temulentus prosequentibus mollibus viris,
[3]
qui
ioci causa convivio celebri interfuerant, ab sex armatis, quorum tres Italici, tres Aetoli erant, circumventus
occiditur. fuga comitum et quiritatio facta et tumultus per totam urbem discurrentium cum luminibus;
[4]
percussores proxima porta evaserunt. luce prima contio
frequens velut ex ante indicto aut voce praeconis convocata in theatro erat. palam ab suo comitatu et
obscenis illis viris fremebant interfectum,
[5]
animis autem Zeuxippum auctorem destinabant caedis.
[6]
in praesentia placuit comprehendi eos, qui simul fuissent,
[7]
quaestionemque ex iis haberi. qui dum quaeruntur,
Zeuxippus constanti animo avertendi ab se criminis
causa in contionem progressus errare ait homines,
qui tam atrocem caedem pertinere ad illos semiviros
crederent,
[8]
multaque in eam partem probabiliter est
argumentatus, quibus fidem apud quosdam fecit numquam, si sibi conscius esset, oblaturum se multitudini
mentionemve eius caedis nullo lacessente facturum fuisse;
[9]
alii non dubitare inpudenter obviam crimini
eundo suspicionem averti. torti post paulo insontes,
[p. 119]
cum scirent ipsi nihil, opinione omnium pro indicio
Zeuxippum et Pisistratum nominaverunt nullo adiecto,
[10]
cur scire quicquam viderentur, argumento. Zeuxippus
tamen cum Stratonida quodam nocte perfugit Tanagram, suam magis conscientiam quam indicium hominum nullius rei consciorum metuens;
[11]
Pisistratus
spretis indicibus Thebis mansit. servus erat Zeuxippi,
totius internuntius et minister rei, quem indicem Pisistratus timens eo ipso timore ad indicium protraxit.
litteras ad Zeuxippum mittit, ut servum conscium
tolleret:
[12]
non tam idoneum ad celandam rem eum videri sibi, quam ad agendam fuerit. has qui tulerat
litteras iussus Zeuxippo dare quam primum,
[13]
quia non
statim conveniendi eius copia fuit, illi ipsi servo, quem
ex omnibus domino fidissimum credebat, tradit et
adicit a Pisistrato de re magno opere pertinente ad
Zeuxippum esse.
[14]
conscientia ictus, cum extemplo
traditurum eas adfirmasset, aperit perlectisque litteris
pavidus Thebas refugit et ad magistratus indicium
defert.
[15]
et Zeuxippus quidem fuga servi motus Anthedonem, tutiorem exilio locum ratus, concessit; de
Pisistrato aliisque quaestiones tormentis habitae et
sumptum supplicium est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.