Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2.
Carthaginienses eo anno argentum in stipendium
impositum primum Romam advexerunt.
[2]
id quia probum non esse quaestores renuntiaverant, experientibusque pars quarta decocta erat, pecunia Romae mutua
sumpta intertrimentum argenti expleverunt.
[3]
petentibus,
deinde, ut, si iam videretur senatui, obsides sibi redderentur. centum redditi obsides; de ceteris, si in fide
[p. 53]
[4]
permanerent, spes facta.
[5]
petentibus iisdem, qui non
reddebantur obsides, ut ab Norba, ubi parum commode
essent, alio traducerentur, concessum, ut Signiam et
Ferentinum transirent.
[6]
Gaditanis item petentibus remissum, ne praefectus Gadis mitteretur adversus id,
quod iis in fidem populi Romani venientibus cum
L. Marcio Septimo convenisset. et Narniensium legatis querentibus ad numerum sibi colonos non esse
et immixtos quosdam non sui generis pro colonis se
gerere, earum rerum causa tresviros creare L. Cornelius consul iussus.
[7]
creati P. et Sex. Aelii—Paetis
fuit ambobus cognomen—et Cn. Cornelius Lentulus.
quod Narniensibus datum, ut colonorum numerus augeretur, id Cosani petentes non impetraverunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.