Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3.
his transactis consules praetoresque in provincias profecti. omnibus tamen, velut eam sortitis,
[p. 536]
Africae cura erat, seu quia ibi summam rerum bellique verti cernebant seu ut Scipioni gratificarentur, in
quem tum omnis versa civitas erat.
[2]
itaque non ex
Sardinia tantum, sicut ante dictum est, sed ex Sicilia
quoque et Hispania vestimenta frumentumque, et arma etiam ex Sicilia et omne genus commeatus eo
portabantur.
[3]
nec Scipio ullo tempore hiemis belli
opera remiserat, quae multa simul undique eum circumstabant: Uticam obsidebat; castra in conspectu
Hasdrubalis erant;
[4]
Carthaginienses deduxerant naves,
classem paratam instructamque ad commeatus intercipiendos habebant. inter haec ne Syphacis quidem
reconciliandi curam ex animo miserat, si forte iam
satias amoris in uxore ex multa copia eum cepisset.
[5]
ab Syphace magis pacis cum Carthaginiensibus condiciones, ut Romani Africa, Poeni Italia excederent,
quam, si bellaretur, spes ulla desciturum adferebatur.
[6]
haec per nuntios acta magis equidem crediderim —
et ita pars maior auctores sunt—quam ipsum Syphacem, ut Antias Valerius prodit, in castra Romana
ad conloquium venisse.
[7]
primo eas condiciones imperator Romanus vix auribus admisit; postea, ut causa
probabilis suis commeandi foret in castra hostium,
mollius eadem illa abnuere ac spem facere saepius
ultro citroque agitantibus rem conventuram.
[8]
hibernacula Carthaginiensium congesta temere
ex agris materia exaedificata, lignea ferme tota erant.
[9]
Numidae praecipue harundine textis storeaque pars
maxima tectis passim nullo ordine, quidam, ut sine
imperio occupatis locis, extra fossam etiam vallumque
habitabant.
[10]
haec relata Scipioni spem fecerant castra
hostium per occasionem incendendi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.