Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27.
ubi illuxit, Scipio e praetoria nave silentio per praeconem facto ,,divi divaeque", inquit
,qui maria terrasque colitis, vos precor quaesoque,
uti quae in meo imperio gesta sunt,
[2]
geruntur postque
gerentur, ea mihi, populo plebique Romanae, sociis
nominique Latino, qui populi Romani quique meam
sectam, imperium auspiciumque terra mari amnibusque secuntur, bene verruncent, eaque vos omnia bene
iuvetis, bonis auctibus auxitis;
[3]
salvos incolumesque
victis perduellibus victores, spoliis decorates, praeda
onustos triumphantesque mecum domos reduces sistatis; inimicorum hostiumque ulciscendorum copiam
[p. 519]
faxitis;
[4]
quaeque populus Carthaginiensis in civitatem
nostram facere molitus est, ea ut mihi populoque
Romano in civitatem Carthaginiensium exempla edendi
facultatem detis".
[5]
secundum has preces cruda exta
caesa victima, uti mos est, in mare proiecit tubaque
signum dedit proficiscendi.
[6]
vento secundo vehementi
satis profecti celeriter e conspectu terrae ablati sunt;
et a meridie nebula excepit ita, vix ut concursus navium inter se vitarent; lenior ventus in alto factus.
noctem insequentem eadem caligo obtinuit;
[7]
sole orto
est discussa, et addita vis vento.
[8]
iam terram cernebant. haud ita multo post gubernator Scipioni ait
non plus quinque milia passuum Africam abesse, Mercuri promunturium se cernere; si iubeat eo dirigi,
iam in portu fore omnem classem.
[9]
Scipio, ut in conspectu terra fuit, precatus deos, uti bono rei publicae
suoque Africam videret, dare vela et alium infra navibus accessum petere iubet.
[10]
vento eodem ferebantur;
ceterum nebula sub idem ferme tempus, quo pridie,
exorta conspectum terrae ademit, et ventus premente
nebula cecidit.
[11]
nox deinde incertiora omnia fecit. itaque ancoras, ne aut inter se concurrerent naves aut
terrae inferrentur, iecere.
[12]
ubi inluxit, ventus idem
coortus nebula disiecta aperuit omnia Africae litora.
Scipio, quod esset proximum promunturium, percunctatus cum Pulchri promunturium id vocari audisset,
,placet omen" inquit;
[13]
,,huc dirigite naves". eo classis
decurrit, copiaeque omnes in terram expositae sunt.
prosperam navigationem sine terrore ac tumultu
fuisse permultis Graecis Latinisque auctoribus credidi.
[14]
Coelius unus praeterquam quod non mersas fluctibus
naves, ceteros omnes caelestes maritimosque terrores,
postremo abreptam tempestate ab Africa classem ad
insulam Aegimurum,
[15]
inde aegre correctum cursum exponit, et prope obrutis navibus iniussu imperatoris
scaphis, haud secus quam naufragos, milites sine armis cum ingenti tumultu in terram evasisse.
[p. 520]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.