Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7.
exitu anni huius C. Laelius legatus Scipionis die quarto et tricensimo, quam ab Tarracone profectus erat, Romam venit; isque cum agmine captivorum
[p. 364]
ingressus urbem magnum concursum hominum
fecit.
[2]
postero die in senatum introductus captam Carthaginem, caput Hispaniae, uno die receptasque aliquot urbes, quae defecissent, novasque in societatem
adscitas exposuit.
[3]
ex captivis comperta iis fere congruentia, quae in litteris fuerant M. Valerii Messallae.
maxime movit patres Hasdrubalis transitus in Italiam
vix Hannibali atque eius armis obsistentem.
[4]
productus
et in contionem Laelius eadem edisseruit. senatus ob
res feliciter a P. Scipione gestas supplicationem in
unum diem decrevit; C. Laelium primo quoque tempore
cum quibus venerat navibus redire in Hispaniam iussit.
[5]
Carthaginis expugnationem in hunc annum contuli
multis auctoribus, haud nescius quosdam esse, qui
anno insequenti captam tradiderint;
[6]
sed mihi minus
simile veri visum est annum integrum Scipionem nihil
gerundo in Hispania consumpsisse.
[7]
Q. Fabio Maximo quintum Q. Fulvio Flacco quartum consulibus idibus Martiis, quo die magistratum
inierunt, Italia ambobus provincia decreta, regionibus
tamen partitum imperium: Fabius ad Tarentum, Fulvius in Lucanis ac Bruttiis rem gereret.
[8]
M. Claudio
prorogatum in annum imperium. praetores sortiti provincias, C. Hostilius Tubulus urbanam, L. Veturius
Philo peregrinam cum Gallia, T. Quinctius Crispinus
Capuam, C. Aurunculeius Sardiniam.
[9]
exercitus ita per
provincias divisi: Fulvio duae legiones, quas in Sicilia
M. Valerius Laevinus haberet, Q. Fabio, quibus in
Etruria C. Calpurnius praefuisset; urbanus exercitus
ut in Etruriam succederet;
[10]
C. Calpurnius eidem praeesset provinciae exercituique; Capuam exercitumque,
quem Q. Fulvius habuisset, T. Quinctius obtineret.
[11]
C. Hostilius ab C. Laetorio propraetore provinciam
exercitumque, qui tum Arimini erat, acciperet. M. Marcello, quibus consul rem gesserat, legiones decretae.
M. Valerio cum L. Cincio—
[12]
iis quoque enim prorogatum in Sicilia imperium—Cannensis exercitus datus,
[p. 365]
euinque supplere ex militibus, qui ex legionibus Cn.
Fulvi superessent, iussi.
[13]
conquisitos eos consules in
Siciliam miserunt; additaque eadem militiae ignominia,
sub qua Cannenses militabant quique ex praetoris
Cn. Fulvi exercitu ob similis iram fugae missi eo ab
senatu fuerant.
[14]
C. Aurunculeio eaedem in Sardinia
legiones, quibus P. Manlius Volso eam provinciam
obtinuerat, decretae.
[15]
P. Sulpicio eadem legione eademque classe Macedoniam obtinere iusso prorogatum in
annum imperium. triginta quinqueremes ex Sicilia
Tarentum ad Q. Fabium consulem mitti iussae;
[16]
cetera
classe placere praedatum in Africam aut ipsum M.
Valerium Laevinum traicere, aut mittere seu L. Cincium seu M. Valerium Messallam vellet.
[17]
nec de Hispania
quicquam mutatum, nisi quod non in annum Scipioni
Silanoque, sed donec revocati ab senatu forent, prorogatum imperium est. ita provinciae exercituumque in
eum annum partita imperia.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.