Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
35.
post diem tertium eius diei praetorum
comitia habita. praetores creati L. Porcius Licinus
C. Mamilius C. et A. Hostilii Catones. comitiis perfectis ludisque factis dictator et magister equitum
magistratu abierunt.
[2]
C. Terentius Varro in Etruriam
pro praetore missus, ut ex ea provincia C. Hostilius
Tarentum ad eum exercitum iret, quem T. Quinctius
consul habuerat;
[3]
et L. Manlius trans mare legatus
iret viseretque, quae res ibi gererentur; simul quod
Olympiae ludicrum ea aestate futurum erat, quod
maximo coetu Graeciae celebraretur, ut, si tuto per
hostem posset,
[4]
adiret id concilium, ut, qui Siculi bello
ibi profugi aut Tarentini cives relegati ab Hannibale
essent, domos redirent scirentque sua omnia iis, quae
ante bellum habuissent, reddere populum Romanum.
quia periculosissimus annus inminere videbatur,
[5]
neque consules in re publica erant, in consules designatos omnes versi, quam primum eos sortiri provincias et praesciscere, quam quisque eorum provinciam, quem hostem haberet, volebant.
[6]
de reconciliatione
etiam gratiae eorum in senatu actum est principio
facto a Q. Fabio Maximo.
[7]
inimicitiae autem nobiles
inter eos erant et acerbiores eas indignioresque Livio
sua calamitas fecerat, quod spretum se in ea fortuna
credebat.
[8]
itaque is magis inplacabilis erat et nihil
opus esse reconciliatione aiebat: acrius et intentius
[p. 402]
omnia gesturos timentes, ne crescendi ex se inimico
conlegae potestas fieret.
[9]
vicit tamen auctoritas senatus
ut positis simultatibus communi animo consilioque
administrarent rem publicam.
[10]
provinciae iis non permixtae regionibus, sicut superioribus annis, sed diversae extremis Italiae finibus, alteri adversus Hannibalem Bruttii et Lucani, alteri Gallia adversus
Hasdrubalem, quem iam Alpibus adpropinquare fama
erat, decreta.
[11]
exercitum e duobus, qui in Gallia quique in Etruria esset, addito urbano, eligeret, quem
mallet, qui Galliam esset sortitus.
[12]
cui Bruttii provincia evenisset, novis legionibus urbanis scriptis, utrius
mallet consulum prioris anni exercitum sumeret;
[13]
relictum a consule exercitum Q. Fulvius proconsul acciperet, eique in annum imperium esset.
[14]
et C. Hostilio,
cui pro Etruria Tarentum mutaverant provinciam,
pro Tarento Capuam mutaverunt; legio una data est,
cui Fulvius proximo anno praefuerat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.