previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

49. tum obsides civitatium Hispaniae vocari iussit; quorum quantus numerus fuerit piget scribere, quippe cum alibi trecentos ferme, alibi tria milia [p. 351] septingentos viginti quattuor fuisse inveniam. [2] aeque et alia inter auctores discrepant. praesidium Punicum alius decem, alius septem, alius haud plus quam duum milium fuisse scribit. capta alibi decem milia capitum, alibi supra quinque et viginti invenio. [3] scorpiones maiores minoresque ad sexaginta captos scripserim, si auctorem Graecum sequar Silenum; si Valerium Antiatem, maiorum scorpionum sex milia, minorum decem et tria milia: adeo nullus mentiendi modus est. ne de ducibus quidem convenit. [4] plerique Laelium praefuisse classi, sunt qui M. Iunium Silanum dicant; [5] Arinen praefuisse Punico praesidio deditumque Romanis Antias Valerius, Magonem alii scriptores tradunt. [6] non de numero navium captarum, non de pondere auri atque argenti et redactae pecuniae convenit. si aliquis adsentiri necesse est, media simillima veris sunt. [7] ceterum vocatis obsidibus primum universos bonum animum habere iussit: [8] venisse enim eos in populi Romani potestatem, qui beneficio quam metu obligare homines malit exterasque gentis fide ac societate iunctas habere quam tristi subiectas servitio. [9] deinde acceptis nominibus civitatium recensuit captivos, quot cuiusque populi essent, et nuntios domum misit, ut ad suos quisque recipiendos veniret [10] si quarum forte civitatium legati aderant, eis praesentibus suos restituit; ceterorum curam benigne tuendorum C. Flaminio quaestori attribuit. inter haec e media turba obsidum mulier magno natu, [11] Mandoni uxor, qui frater Indibilis Ilergetum reguli erat, flens ad pedes imperatoris procubuit obtestarique coepit, ut curam cultumque feminarum impensius custodibus commendaret. [12] cum Scipio nihil defuturum iis profecto diceret, tum rursus mulier: "haud magni ista facimus" inquit; "quid enim huic fortunae non satis est? alia me cura aetatem harum intuentemnam ipsa iam extra periculum iniuriae muliebris sumstimulat." [13] et aetate et forma florentes circa eam Indibilis filiae erant aliaeque nobilitate pari, quae omnes [p. 352] eam pro parente colebant. [14] tum Scipio "meae populique Romani disciplinae causa facerem" inquit, "ne quid, quod sanctum usquam esset, apud nos violaretur; [15] nunc ut id curem inpensius, vestra quoque uirtus dignitasque facit, quae ne in malis quidem oblitae decoris matronalis estis." [16] spectatae deinde integritatis viro tradidit eas, tuerique haud secus verecunde ac modeste quam hospitum coniuges ac matres iussit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
hide References (23 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: