Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21.
eiusdem aestatis exitu M. Marcellus ex Sicilia provincia cum ad urbem venisset, a C. Calpurnio
praetore senatus ei ad aedem Bellonae datus est.
[2]
ibi
cum de rebus ab se gestis disseruisset, questus leniter
non suam magis quam militum vicem, quod provincia
[p. 317]
confecta exercitum deportare non licuisset, postulavit,
triumphanti urbem inire liceret.
[3]
id non impetravit.
[4]
cum multis verbis actum esset utrum minus conveniret, cuius nomine absentis ob res prospere ductu
eius gestas supplicatio decreta foret et dis immortalibus habitus honos,
[5]
ei praesenti negare triumphum, an
quem tradere exercitum successori iussissent, quod nisi
manente in provincia bello non decerneretur, eum quasi
debellato triumphare, cum exercitus testis meriti atque immeriti triumphi abesset, medium visum, ut ovans
urbem iniret.
[6]
tribuni plebis ex auctoritate senatus ad
populum tulerunt, ut M. Marcello, quo die urbem ovans
iniret, imperium esset.
[7]
pridie quam urbem iniret, in
monte Albano triumphavit; inde ovans multam prae
se praedam in urbem intulit:
[8]
cum simulacro captarum
Syracusarum catapultae ballistaeque et alia omnia instrumenta belli lata et pacis diuturnae regiaeque opulentiae ornamenta,
[9]
argenti aerisque fabrefacti vis, alia
supellex pretiosaque vestis et multa nobilia signa,
quibus inter primas Graeciae urbes Syracusae ornatae
fuerant.
[10]
Punicae quoque victoriae signum octo ducti
elephanti. et non minimum fuere spectaculum cum
coronis aureis praecedentes Sosis Syracusanus et Moericus Hispanus,
[11]
quorum altero duce nocturno Syracusas introitum erat, alter Nasum quodque ibi praesidii
erat prodiderat.
[12]
his ambobus civitas data et quingena
iugera agri, Sosidi in agro Syracusano, qui aut regius
aut hostium populi Romani fuisset, et aedes Syracusis
cuius vellet eorum, in quos belli iure animadversum
esset;
[13]
Moerico Hispanisque, qui cum eo transierant,
urbs agerque in Sicilia ex iis, qui a populo Romano
defecissent, iussa dari. id M. Cornelio mandatum, ut, is
ubi ei videretur, urbem agrumque eis adsignaret. in
eodem agro Belligeni, per quem inlectus ad transitionem Moericus erat, quadringenta iugera agri decreta.
[14]
post profectionem ex Sicilia Marcelli Punica classis
octo milia peditum, tria Numidarum equitum exposuit.
[p. 318]
ad eos Murgentia et Ergetium urbes defecere. secutae
defectionem earum Hybla et Macella sunt et ignobiliores quaedam aliae.
[15]
et Numidae praefecto Muttine
vagi per totam Siciliam sociorum populi Romani agros
urebant.
[16]
super haec exercitus Romanus iratus, partim;
quod cum imperatore non devectus ex provincia esset.
partim quod in oppidis hibernare vetiti erant, segni
fungebantur militia, magisque eis auctor ad seditionem quam animus deerat.
[17]
inter has difficultates M. Cornelius praetor et militum animos nunc consolando nunc
castigando sedavit et civitates omnis, quae defecerant.
in dicionem redegit atque ex iis Murgentiam Hispanis, quibus urbs agerque debebatur ex senatus consulto, attribuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.