Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16.
haud aeque laeta patribus insequenti anno C.
Marcio Cn. Manlio consulibus de unciario faenore a M.
Duillio L. Menenio tribunis plebis rogatio est perlata;
et plebs aliquanto eam cupidius scivit.
[2]
ad bella nova priore anno destinata Falisci quoque hostes exorti duplici crimine, quod et cum Tarquiniensibus iuventus eorum militaverat, et eos, qui
Falerios perfugerant, cum male pugnatum est, repetentibus fetialibus Romanis non reddiderant.
[3]
ea provincia Cn. Manlio obvenit. Marcius exercitum in agrum
[p. 415]
Privernatem, integrum pace longinqua, induxit militemnque praeda inplevit. ad copiam rerum addidit
munificentiam, quod nihil in publicum secernendo
augenti rem privatum militi favit.
[4]
Priverlates cum
ante moenia sua castris permunitis consedissent, vocatis ad contionem militibus 'castra nunc' inquit 'vobis
hostium urbemque praedae do, si mihi pollicemini vos
fortiter in acie operam navaturos nec praedae magis
quam pugnae paratos esse'.
[5]
signum poscunt ingenti
clamore celsique et spe haud dubia feroces in proelium
vadunt. ibi ante signa Sex. Tullius, de quo ante
dictum est, exclamat: 'aspice, imperator' inquit, 'quem
ad modum exercitus tuus tibi promissa praestet' piloque posito stricto gladio in hostem impetum facit.
[6]
sequuntur Tullium antesignani omnes primoque impetu
avertere hostem; fusum inde ad oppidum persecuti,
cum iam scalas moenibus admoverent, in deditionem
urbem acceperunt. triumphus de Privernatibus actus.
ab altero consule nihil memorabile gestum,
[7]
nisi
quod legem novo exemplo ad Sutrium in castris tributim de vicesima eorum, qui manu mitterentur, tulit.
patres, quia ea lege haud parvum vectigal inopi aerario
additum esset, auctores fuerunt;
[8]
ceterum tribuni plebis
non tam lege quam exemplo moti, ne quis postea populum sevocaret, capite sanxerunt; nihil enim non per
milites iuratos in consulis verba quamvis perniciosum
populo, si id liceret, ferri posse.
[9]
eodem anno C. Licinius Stolo a M. Popilio Laenate sua lege decem milibus aeris est damnatus, quod
mille iugerum agri cum filio possideret emancipandoque
filium fraudem legi fecisset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.