Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
34.
de transitu in Italiam Gallorum haec accepimus: Prisco Tarquinio Romae regnante Celtarum,
quae pars Galliae tertia est, penes Bituriges summa
imperii fuit; ii regem Celtico dabant. Ambigatus is
[p. 322]
fuit,
[2]
virtute fortunaque cum sua tum publica praepollens, quod in imperio eius Gallia adeo frugum hominumque fertilis fuit, ut abundans multitudo vix regi
videretur posse.
[3]
hic magno natu ipse iam exonerare
praegravante turba regnum cupiens Bellovesum ac Segovesum, sororis filios, inpigros iuvenes, missurum se esse
in quas dii dedissent auguriis sedes ostendit:
[4]
quantum
ipsi vellent numerum hominum excirent, ne qua gens
arcere advenientes posset. tum Segoveso sortibus dati
Hercynii saltus; Belloveso haud paulo laetiorem in
Italiam viam di dabant.
[5]
is, quod eius ex populis
abundabat, Bitariges, Arvernos, Senones, Haeduos, Ambarros, Carnutes, Aulercos excivit. profectus ingentibus peditum equitumque copiis in Tricastinos venit.
Alpes inde oppositae erant;
[6]
quas inexsuperabiles visas
haud equidem miror nulladum via, quod quidem continens memoria sit, nisi de Hercule fabulis credere
libet, superatas.
[7]
ibi cum velut saeptos montium altitudo teneret Gallos circumspectarentque, quanam per
iuncta caelo iuga in alium orbem terrarum transirent,
religio etiam tenuit, quod adlatum est advenas quaerentes agrum ab Salluvium gente oppugnari.
[8]
Massilienses erant ii navibus a Phocaea profecti. id Galli
fortunae suae omen rati adiuvere, ut, quem primum
in terram egressi occupaverant locum, patientibus Salluviis communirent.
[9]
ipsi per Taurinos saltus vallemque Duriae Alpis transcenderunt fusisque acie Tuscis
haud procul Ticino flumine, cum, in quo consederant,
agrum Insubrium appellari audissent, cognominem Insubribus, pago Haeduorum, ibi omen sequentes loci
condidere urbem; Mediolanium appellarunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.