Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
5. iam et tribuni plebis ciuitate aedificando occupata contiones suas frequentare legibus agrariis conabantur.
[2]
ostentabatur in spem Pomptinus ager, tum primum post accisas a Camillo Uolscorum res possessionis haud ambiguae.
[3]
[p. 6009]criminabantur multo eum infestiorem agrum ab nobilitate esse quam a Uolscis fuerit; ab illis enim tantum, quoad uires et arma habuerint, incursiones eo factas;
[4]
nobiles homines in possessionem agri publici grassari nec, nisi antequam omnia praecipiant diuisus sit, locum ibi plebi fore.
[5]
haud magno opere plebem mouerunt et infrequentem in foro propter aedificandi curam et eodem exhaustam impensis eoque agri immemorem, ad quem instruendum uires non essent.
[6]
in ciuitate plena religionum, tunc etiam ab recenti clade superstitiosis principibus, ut renouarentur auspicia res ad interregnum rediit. interreges deinceps M. Manlius Capitolinus Ser. Sulpicius Camerinus L. Ualerius Potitus;
[7]
hic demum tribunorum militum consulari potestate comitia habuit. L. Papirium Cn.† Sergium L. Aemilium iterum Licinium† Menenium L. Ualerium Publicolam tertium creat; ii ex interregno magistratum occepere.
[8]
eo anno aedis Martis Gallico bello uota dedicata est a T. Quinctio duumuiro sacris faciendis. tribus quattuor ex nouis ciuibus additae, Stellatina Tromentina Sabatina Arniensis; eaeque uiginti quinque tribuum numerum expleuere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.