previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

28. [p. 10050]ceterum quamquam communis adhuc Mars belli erat necdum discrimen fortuna fecerat qua datura uires esset, haudquaquam similis pugna in dextro laeuoque cornu erat. [2] Romani apud Fabium arcebant magis quam inferebant pugnam extrahebaturque in quam maxime serum diei certamen, [3] quia ita persuasum erat duci et Samnites et Gallos primo impetu feroces esse, quos sustinere satis sit; [4] longiore certamine sensim residere Samnitium animos, Gallorum quidem etiam corpora intolerantissima laboris atque aestus fluere, primaque eorum proelia plus quam uirorum, postrema minus quam feminarum esse. [5] in id tempus igitur, quo uinci solebat hostis, quam integerrimas uires militi seruabat. [6] ferocior Decius et aetate et uigore animi, quantumcumque uirium habuit certamine primo effudit. et quia lentior uidebatur pedestris pugna, [7] equitatum in pugnam concitat et ipse fortissimae iuuenum turmae immixtus orat proceres iuuentutis, in hostem ut secum impetum faciant: duplicem illorum gloriam fore, si ab laeuo cornu et ab equite uictoria incipiat. [8] bis auertere Gallicum equitatum; iterum longius euectos et iam inter media peditum agmina proelium cientes nouum pugnae conterruit genus; [9] essedis carrisque superstans armatus hostis ingenti sonitu equorum rotarumque aduenit et insolitos eius tumultus Romanorum conterruit equos. [10] ita uictorem equitatum uelut lymphaticus pauor dissipat; sternit inde ruentes equos uirosque improuida fuga. [11] [p. 10051]turbata hinc etiam signa legionum multique impetu equorum ac uehiculorum raptorum per agmen obtriti antesignani; et insecuta, simul territos hostes uidit, Gallica acies nullum spatium respirandi recipiendique se dedit. [12] uociferari Decius quo fugerent quamue in fuga spem haberent; obsistere cedentibus ac reuocare fusos; deinde, ut nulla ui perculsos sustinere poterat, patrem P. Decium nomine compellans, 'quid ultra moror' inquit 'familiare fatum? [13] datum hoc nostro generi est ut luendis periculis publicis piacula simus. iam ego mecum hostium legiones mactandas Telluri ac Dis Manibus dabo.' [14] haec locutus M. Liuium pontificem, quem descendens in aciem digredi uetuerat ab se, praeire iussit uerba quibus se legionesque hostium pro exercitu populi Romani Quiritium deuoueret. [15] deuotus inde eadem precatione eodemque habitu quo pater P. Decius ad Ueserim bello Latino se iusserat deuoueri, [16] cum secundum sollemnes precationes adiecisset prae se agere sese formidinem ac fugam caedemque ac cruorem, [17] caelestium inferorum iras, contacturum funebribus diris signa tela arma hostium, locumque eundem [18] suae pestis ac Gallorum ac Samnitium fore,—haec exsecratus in se hostesque, qua confertissimam cernebat Gallorum aciem, concitat equum inferensque se ipse infestis telis est interfectus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
hide References (25 total)
  • Cross-references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Livius Denter
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pontifex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Populus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samnites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tellus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Veseris
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carris
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Devovere
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Decius Mus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Esseda
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Galli
    • Harper's, Carrus
    • Smith's Bio, Denter, Li'vius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: