previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

25. [p. 10044]

concursus inde ad consulem factus omnium ferme iuniorum et pro se quisque nomina dabant; tanta cupido erat sub eo duce stipendia faciendi. [2] qua circumfusus turba 'quattuor milia' inquit, 'peditum et sescentos equites dumtaxat scribere in animo est; hodierno et crastino die qui nomina dederitis mecum ducam. [3] maiori mihi curae est ut omnes locupletes reducam quam ut multis rem geram militibus.' [4] profectus apto exercitu et eo plus fiduciae ac spei gerente quod non desiderata multitudo erat, ad oppidum Aharnam, unde haud procul hostes erant, ad castra Appi praetoris pergit. [5] paucis citra milibus lignatores ei cum praesidio occurrunt; qui ut lictores praegredi uiderunt Fabiumque esse consulem accepere, laeti atque alacres dis populoque Romano grates agunt quod eum sibi imperatorem misissent. [6] circumfusi deinde cum consulem salutarent, quaerit Fabius quo pergerent, respondentibusque lignatum se ire, 'ain tandem?' inquit, 'num castra uallata non [7] habetis?' ad hoc cum succlamatum esset duplici quidem uallo et fossa et tamen in ingenti metu esse, 'habetis igitur' inquit, 'adfatim lignorum; redite et uellite uallum'. [8] redeunt in castra terroremque ibi uellentes uallum et iis qui in castris remanserant militibus et ipsi Appio fecerunt; [9] tum pro se quisque alii aliis dicere consulis se Q. Fabi facere iussu. postero inde die castra mota et Appius praetor Romam dimissus. [10] [p. 10045]inde nusquam statiua Romanis fuere. negabat utile esse uno loco sedere exercitum; itineribus ac mutatione locorum mobiliorem ac salubriorem esse; fiebant autem itinera quanta fieri sinebat hiemps hauddum exacta. [11] uere inde primo relicta secunda legione ad Clusium, quod Camars olim appellabant, praepositoque castris L. Scipione pro praetore Romam ipse ad consultandum de bello rediit, [12] siue ipse sponte sua, quia bellum ei maius in conspectu erat quam quantum esse famae crediderat siue senatus consulto accitus; nam in utrumque auctores sunt. [13] ab Ap. Claudio praetore retractum quidam uideri uolunt, cum in senatu et apud populum, id quod per litteras adsidue fecerat, terrorem belli Etrusci augeret: non suffecturum ducem unum nec exercitum unum aduersus quattuor populos; [14] periculum esse, siue iuncti unum premant siue diuersi gerant bellum, ne ad omnia simul obire unus non possit. [15] duas se ibi legiones Romanas reliquisse et minus quinque milia peditum equitumque cum Fabio uenisse. sibi placere P. Decium consulem primo quoque tempore in Etruriam ad collegam proficisci, L. Uolumnio Samnium prouinciam dari; [16] si consul malit in suam prouinciam ire, Uolumnium in Etruriam ad consulem cum exercitu iusto consulari proficisci. [17] cum magnam partem moueret oratio praetoris, P. Decium censuisse ferunt, ut omnia integra ac libera Q. Fabio seruarentur, donec uel ipse, si per commodum rei publicae posset, Romam uenisset uel aliquem ex legatis misisset, [18] a quo disceret senatus quantum in Etruria belli esset quantisque administrandum copiis et quot per duces esset.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (20 total)
  • Cross-references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lictor
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aharna
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Camars
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Clusium Camars
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Exereitus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PRAETOR
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), AHARNA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ARNA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CLU´SIUM
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: