previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. [p. 28013] Philippum et ignes ab Oreo editi monuerant sed serius Platoris fraude ex specula elati; et impari tum maritimis uiribus haud facilis erat in insulam classi accessus; [2] ita re per cunctationem omissa ad Chalcidis auxilium, ubi signum accepit, impigre est motus. nam et ipsa Chalcis, quamquam eiusdem insulae urbs est, tamen adeo arto interscinditur freto, ut ponte continenti iungatur terraque aditum faciliorem quam mari habeat. [3] igitur Philippus ab Demetriade Scotussam, inde de tertia uigilia profectus, deiecto praesidio fusisque Aetolis qui saltum Thermopylarum insidebant cum trepidos hostes Heracleam compulisset, ipse uno die Phocidis Elatiam milia amplius sexaginta contendit. [4] eodem ferme die ab Attalo rege Opuntiorum urbs capta diripiebaturconcesserat eam regi praedam Sulpicius, quia Oreum paucos ante dies ab Romano milite, expertibus regiis, direptum fuerat. [5] cum Romana classis Oreum sese recepisset, Attalus ignarus aduentus Philippi pecuniis a principibus exigendis terebat tempus, [6] adeoque improuisa res fuit ut, nisi Cretensium quidam forte pabulatum ab urbe longius progressi agmen hostium procul conspexissent, opprimi potuerit. [7] [p. 28014] Attalus inermis atque incompositus cursu effuso mare ac naues petit, et molientibus ab terra naues Philippus superuenit tumultumque etiam ex terra nauticis praebuit. [8] inde Opuntem rediit, deos hominesque accusans quod tantae rei fortunam ex oculis prope raptam amisisset. [9] Opuntii quoque ab eadem ira increpiti quod, cum trahere obsidionem in aduentum suum potuissent, uiso statim hoste prope in uoluntariam deditionem concessissent. compositis circa Opuntem rebus Toronen est profectus. et Attalus primo Oreum se recepit; [10] inde, cum fama accidisset Prusian Bithyniae regem in fines regni sui transgressum, omissis Romanis rebus atque Aetolico bello in Asiam traiecit. [11] et Sulpicius Aeginam classem recipit, unde initio ueris profectus erat. haud maiore certamine quam Opuntem Attalus ceperat, Philippus Toronen cepit. [12] [p. 28015]incolebant urbem eam profugi ab Thebis Phthioticis; urbe sua capta a Philippo cum in fidem Aetolorum perfugissent, sedem iis Aetoli eam dederant urbis uastae ac desertae priore eiusdem Philippi bello. [13] tum ab Torone, sicut paulo ante dictum est, recepta profectus Tithronion et Drumias, Doridis parua atque ignobilia oppida, cepit. inde Elatiam iussis ibi se opperiri Ptolomaei Rhodiorumque legatis uenit. [14] ubi cum de finiendo Aetolico bello agereturadfuerant enim legati nuper Heracleae concilio Romanorum Aetolorumquenuntius adfertur Machanidam Olympiorum sollemne ludicrum parantes Eleos adgredi statuisse. [15] praeuertendum id ratus legatis cum benigno responso dimississe neque causam eius belli fuisse nec moram, [16] si modo aequa et honesta condicione liceat, paci facturumcum expedito agmine profectus per Boeotiam Megara atque inde Corinthum descendit, unde commeatibus sumptis Phliunta Pheneumque petit. [17] et iam cum Heraeam uenisset, audito Machanidam fama aduentus sui territum refugisse Lacedaemonem, Aegium se ad concilium Achaeorum recepit, simul classem Punicam, ut mari quoque aliquid posset accitam, ibi ratus se inuenturum. [18] [p. 28016]paucis ante diebus indeOxeas traiecerant Poeni, inde portus Acarnanum petierant, cum ab Oreo profectum Attalum Romanosque audissent, ueriti ne in se iretur et intra Rhiumfauces eae sunt Corinthii sinusopprimerentur.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (62 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.31
  • Cross-references to this page (46):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Machanidus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Megara
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Olympiorum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Opus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Oxeae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pheneus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Phlius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Portus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prusias
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rhion
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rhodii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sinus Corinlbiacus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Sulpicius Galba
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Saltus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scotussa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thebae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thermopylae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Torone
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tritonon
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Acarnanum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Achaei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aegina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aegium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aetoli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Attalus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vigiliis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Chalcis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Concilium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Corinthius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Demetrias
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Doris
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Drymae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Elatia.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Elei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Heraclea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Heraea
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CENA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI PLEBE´II
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CORINTHIACUS SINUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), DRYMAEA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), THERMO´PYLAE
    • Smith's Bio, Attalus
    • Smith's Bio, Attalus I.
    • Smith's Bio, Macha'nidas
    • Smith's Bio, Pru'sias I.
  • Cross-references in notes to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (9):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: