next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1. cum transitu Hasdrubalis quantum in Italiam declinauerat belli tantum leuatae Hispaniae uiderentur, renatum ibi subito par priori bellum est. [2] Hispanias ea tempestate sic habebant Romani Poenique: Hasdrubal Gisgonis filius ad Oceanum penitus Gadesque concesserat: [3] nostri maris ora omnisque ferme Hispania qua in orientem uergit Scipionis ac Romanae dicionis erat. [4] nouus imperator Hanno in locum Barcini Hasdrubalis nouo cum exercitu ex Africa transgressus Magonique iunctus cum in Celtiberia, quae media inter duo maria est, breui magnum hominum numerum armasset, [5] Scipio aduersus eum M. Silanum cum decem haud amplius milibus militum, equitibus quingentis misit. [6] [p. 28002] Silanus quantis maximis potuit itineribusimpediebant autem et asperitates uiarum et angustiae saltibus crebris, ut pleraque Hispaniae sunt, inclusaetamen non solum nuntios sed etiam famam aduentus sui praegressus, ducibus indidem ex Celtiberia transfugis ad hostem peruenit. [7] eisdem auctoribus compertum est cum decem circiter milia ab hoste abessent bina castra circa uiam qua irent esse; laeua Celtiberos nouum exercitum, supra nouem milia hominum, dextra Punica tenere castra; [8] ea stationibus uigiliis omni iusta militari custodia tuta et firma esse: illa altera soluta neglectaque, ut barbarorum et tironum et minus timentium quod in sua terra essent. ea prius adgredienda ratus Silanus signa quam maxime ad laeuam iubebat ferri, necunde ab stationibus Punicis conspiceretur; [9] ipse praemissis speculatoribus citato agmine ad hostem pergit.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
hide References (24 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.30
  • Cross-references to this page (13):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: