previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

24. Scipio ipse graui morbo implicitus, grauiore tamen fama cum ad id quisque quod audierat insita hominibus libidine alendi de industria rumores adiceret aliquid, prouinciam omnem ac maxime longinqua eius turbauit; [2] apparuitque quantam excitatura molem uera fuisset clades cum uanus rumor tantas procellas exciuisset. non socii in fide, non exercitus in officio mansit. [3] Mandonius et Indibilis, quibus quia regnum sibi Hispaniae pulsis inde Carthaginiensibus destinarant animis nihil pro spe contigerat, [4] concitatis popularibusLacetani autem erantet iuuentute Celtiberorum excita agrum Suessetanum Sedetanumque sociorum populi Romani hostiliter depopulati sunt. ciuilis alius furor in castris ad Sucronem ortus; [5] octo ibi milia militum erant, praesidium gentibus quae cis Hiberum incolunt impositum. [6] [p. 28048]motae autem eorum mentes sunt non tum primum cum de uita imperatoris rumores dubii allati sunt, sed iam ante licentia ex diutino, ut fit, otio conlecta, et nonnihil quod in hostico laxius rapto suetis uiuere artiores in pace res erant. [7] ac primo sermones tantum occulti serebantur: si bellum in prouincia esset, quid sese inter pacatos facere? si debellatum iam et confecta prouincia esset, cur in Italiam non reuehi? [8] flagitatum quoque stipendium procacius quam ex more et modestia militari erat, et ab custodibus probra in circumeuntes uigilias tribunos iacta, et noctu quidam praedatum in agrum circa pacatum ierant; postremo interdiu ac propalam sine commeatu ab signis abibant. [9] omnia libidine ac licentia militum, nihil instituto aut disciplina militiae aut imperio eorum qui praeerant gerebatur. [10] forma tamen Romanorum castrorum constabat una ea spe quod tribunos ex contagione furoris haud expertes seditionis defectionisque rati fore, et iura reddere in principiis sinebant et signum ab eis petebant et in stationes ac uigilias ordine ibant; [11] et ut uim imperii abstulerant, ita speciem dicto parentium ultro sibi ipsi imperantes seruabant. [12] [p. 28049] erupit deinde seditio, postquam reprehendere atque improbare tribunos ea quae fierent et conari obuiam ire et propalam abnuere furoris eorum se futuros socios senserunt. [13] fugatis itaque ex principiis ac post paulo e castris tribunis ad principes seditionis gregarios milites C. Albium Calenum et C. Atrium Umbrum delatum omnium consensu imperium est; [14] qui nequaquam tribuniciis contenti ornamentis, insignia etiam summi imperii, fasces securesque, attractare ausi; neque eis uenit in mentem suis tergis suis ceruicibus uirgas illas securesque imminere quas ad metum aliorum praeferrent. [15] mors Scipionis falso credita occaecabat animos, sub cuius uolgatam iam famam non dubitabant totam Hispaniam arsuram bello: [16] in eo tumultu et sociis pecunias imperari et diripi propinquas urbes posse; et turbatis rebus cum omnia omnes auderent minus insignia fore quae ipsi fecissent.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
hide References (24 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: