Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
49.
[p. 26091] tum obsides ciuitatium Hispaniae uocari iussit; quorum quantus numerus fuerit piget scribere, quippe ubi alibi trecentos ferme, alibi tria milia septingentos uiginti quattuor fuisse inueniam.—aeque et alia inter auctores discrepant.
[2]
praesidium Punicum alius decem, alius septem, alius haud plus quam duum milium fuisse scribit. capta alibi decem milia capitum, alibi supra quinque et uiginti inuenias.
[3]
scorpiones maiores minoresque ad sexaginta captos scripserim, si auctorem Graecum sequar Silenum; si Ualerium Antiatem, maiorum scorpionum sex milia, minorum tredecim milia; adeo nullus mentiendi modus est.
[4]
ne de ducibus quidem conuenit. plerique Laelium praefuisse classi, sunt qui M. Iunium Silanum dicant;
[5]
Arinen praefuisse Punico praesidio deditumque Romanis Antias Ualerius, Magonem alii scriptores tradunt.
[6]
non de numero nauium captarum, non de pondere auri atque argenti et redacta pecunia conuenit; si aliquis adsentiri necesse est, media simillima ueri sunt.—
[7]
ceterum, uocatis obsidibus primum uniuersos bonum animum habere iussit:
[8]
[p. 26092]uenisse enim eos in populi Romani potestatem, qui beneficio quam metu obligare homines malit exterasque gentes fide ac societate iunctas habere quam tristi subiectas seruitio.
[9]
deinde acceptis nominibus ciuitatium recensuit captiuos quot cuiusque populi essent, et nuntios domum misit ut ad suos quisque recipiendos ueniret.
[10]
si quarum forte ciuitatium legati aderant, eis praesentibus suos restituit: ceterorum curam benigne tuendorum C. Flaminio quaestori attribuit.
[11]
inter haec e media turba obsidum mulier magno natu, Mandonii uxor, qui frater Indibilis Ilergetum reguli erat, flens ad pedes imperatoris procubuit obtestarique coepit ut curam cultumque feminarum impensius custodibus commendaret.
[12]
cum Scipio nihil defuturum iis profecto diceret, tum rursus mulier 'haud magni ista facimus' inquit; 'quid enim huic fortunae non satis est? alia me cura aetatem harum intuentem—nam ipsa iam extra periculum iniuriae muliebris sum—stimulat.
[13]
[p. 26093]'—et aetate et forma florentes circa eam Indibilis filiae erant aliaeque nobilitate pari, quae omnes eam pro parente colebant.
[14]
—tum Scipio 'meae populique Romani disciplinae causa facerem' inquit, 'ne quid quod sanctum usquam esset apud nos uiolaretur:
[15]
nunc ut id curem impensius, uestra quoque uirtus dignitasque facit quae ne in malis quidem oblitae decoris matronalis estis.'
[16]
spectatae deinde integritatis uiro tradidit eas tuerique haud secus uerecunde ac modeste quam hospitum coniuges ac matres iussit.