previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

18. consules agrum Campanum ingressi cum passim popularentur, eruptione oppidanorum et Magonis cum equitatu territi et trepidi ad signa milites palatos passim reuocarunt, et uixdum instructa acie fusi supra mille et quingentos milites amiserunt. [2] inde ingens ferocia superbae suopte ingenio genti creuit multisque proeliis lacessebant Romanos; sed intentiores ad cauendum consules una pugna fecerat incaute atque inconsulte inita. [3] restituit tamen his animos et illis minuit audaciam parua una res; sed in bello nihil tam leue est quod non magnae interdum rei momentum faciat. [4] [p. 25033]T. Quinctio Crispino Badius Campanus hospes erat perfamiliari hospitio iunctus. creuerat consuetudo, quod aeger Romae apud Crispinum Badius ante defectionem Campanam liberaliter comiterque curatus fuerat. [5] is tum Badius progressus ante stationes quae pro porta stabant uocari Crispinum iussit. quod ubi est Crispino nuntiatum, ratus conloquium amicum ac familiare quaeri, manente memoria etiam in discidio publicorum foederum priuati iuris, paulum a ceteris processit. [6] postquam in conspectum uenere, 'prouoco te' inquit 'ad pugnam, Crispine' Badius; 'conscendamus equos summotisque aliis uter bello melior sit decernamus.' [7] ad ea Crispinus nec sibi nec illi ait hostes deesse in quibus uirtutem ostendant; se, etiamsi in acie occurrerit, declinaturum, ne hospitali caede dextram uiolet; conuersusque abibat. [8] enimuero ferocius tum Campanus increpare mollitiam ignauiamque et se digna probra in insontem iacere, hospitalem hostem appellans simulantemque parcere cui sciat parem se non esse. [9] si parum publicis foederibus ruptis dirempta simul et priuata iura esse putet, Badium Campanum T. Quinctio Crispino Romano palam duobus exercitibus audientibus renuntiare hospitium. [10] nihil sibi cum eo consociatum, nihil foederatum, hosti cum hoste, cuius patriam ac penates publicos priuatosque oppugnatum uenisset. si uir esset, congrederetur. [11] diu cunctantem Crispinum perpulere turmales ne impune insultare Campanum pateretur. [12] itaque tantum moratus dum imperatores consuleret permitterentne sibi extra ordinem in prouocantem hostem pugnare, permissu eorum arma cepit equumque conscendit et Badium nomine compellans ad pugnam euocauit. nulla mora a Campano facta est; [13] [p. 25034]infestis equis concurrerunt. Crispinus supra scutum sinistrum umerum Badio hasta transfixit, superque delapsum cum uolnere ex equo desiluit ut pedes iacentem conficeret. [14] Badius priusquam opprimeretur parma atque equo relicto ad suos aufugit; [15] Crispinus equum armaque capta et cruentam cuspidem insignis spoliis ostentans cum magna laude et gratulatione militum ad consules est deductus laudatusque ibi magnifice et donis donatus.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
hide References (24 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 31.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.52
  • Cross-references to this page (7):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (12):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: