previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. uincit tamen omnia pertinax uirtus, et aliquot simul partibus ad uallum ac fossas peruentum est sed cum multis uolneribus ac militum pernicie. [2] itaque conuocatis <legatis> tribunisque militum consul absistendum temerario incepto ait; tutius sibi uideri reduci eo die exercitum Beneuentum, dein postero <castra> castris hostium iungi, ne exire inde Campani neue Hanno regredi posset; [3] [p. 25024]id quo facilius obtineatur, collegam quoque et exercitum eius se acciturum totumque eo uersuros bellum. haec consilia ducis, cum iam receptui caneret, clamor militum aspernantium tam segne imperium disiecit. [4] proxima forte [hostium] erat cohors Paeligna, cuius praefectus Uibius Accaus arreptum uexillum trans uallum hostium traiecit. [5] exsecratus inde seque et cohortem si eius uexilli hostes potiti essent, princeps ipse per fossam uallumque in castra inrupit. [6] iamque intra uallum Paeligni pugnabant, cum altera parte, Ualerio Flacco tribuno militum tertiae legionis exprobrante Romanis ignauiam qui sociis captorum castrorum concederent decus, T. Pedanius princeps primus centurio, cum signifero signum ademisset, 'iam hoc signum et hic centurio' inquit 'intra uallum hostium erit; [7] sequantur qui capi signum ab hoste prohibituri sunt.' manipulares sui primum transcendentem fossam, dein legio tota secuta est. [8] [p. 25025]iam et consul ad conspectum transgredientium uallum mutato consilio ab reuocando[que] ad incitandos hortandosque uersus milites, ostendere in quanto discrimine ac periculo fortissima cohors sociorum et ciuium legio esset. [9] itaque pro se quisque omnes per aequa atque iniqua loca, cum undique tela conicerentur armaque et corpora hostes obicerent, peruadunt inrumpuntque; multi uolnerati etiam quos uires et sanguis desereret, ut intra uallum hostium caderent nitebantur; [10] capta itaque momento temporis uelut in plano sita nec permunita castra. caedes inde, non iam pugna erat omnibus intra uallum permixtis. supra sex milia hostium occisa, supra septem milia capitum cum frumentatoribus Campanis omnique plaustrorum et iumentorum apparatu capta; [11] et alia ingens praeda fuit quam Hanno, populabundus passim cum isset, ex sociorum populi Romani agris traxerat. [12] inde deletis hostium castris Beneuentum reditum praedamque ibi ambo consulesnam et Ap. Claudius eo post paucos dies uenituendiderunt diuiseruntque. [13] et donati quorum opera castra hostium capta erant, ante alios Accaus Paelignus et T. Pedanius, princeps tertiae legionis. [14] Hanno ab Cominio Ocrito, quo nuntiata castrorum clades est, cum paucis frumentatoribus quos forte secum habuerat fugae magis quam itineris modo in Bruttios rediit.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
hide References (51 total)
  • Commentary references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.53
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.28
  • Cross-references to this page (23):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Peligna
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Poeni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Princeps
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, T. Pedanius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Signa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Valerius Flaccus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vexillum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vibius Accuaeus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Centurio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cohors
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cominium Ceritum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cominium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Fulvius Flaccus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hanno
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CASTRA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI APOLLINA´RES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BENEVENTUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), COMI´NIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PELIGNI
    • Smith's Bio, Flaccus, Vale'rius
    • Smith's Bio, Peda'nius
    • Smith's Bio, Vi'bius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (15):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: