previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. cum Hannibal circa Tarentum, consules ambo in Samnio essent sed circumsessuri Capuam uiderentur, quod malum diuturnae obsidionis esse solet, iam famem Campani sentiebant, quia sementem facere prohibuerant eos Romani exercitus. [2] itaque legatos ad Hannibalem miserunt orantes ut priusquam consules in agros suos educerent legiones uiaeque omnes hostium praesidiis insiderentur, frumentum ex propinquis locis conuehi iuberet Capuam. [3] Hannibal Hannonem ex Bruttiis cum exercitu in Campaniam transire et dare operam ut frumenti copia fieret Campanis iussit. [4] Hanno ex Bruttiis profectus cum exercitu, uitabundus castra hostium consulesque qui in Samnio erant, cum Beneuento iam appropinquaret, tria milia passuum ab ipsa urbe loco edito castra posuit; [5] inde ex sociis circa populis quo aestate comportatum erat deuehi frumentum in castra iussit praesidiis datis quae commeatus eos prosequerentur. [6] Capuam inde nuntium misit qua die in castris ad accipiendum frumentum praesto essent omni undique genere uehiculorum iumentorumque ex agris contracto. [7] id pro cetera socordia neglegentiaque a Campanis actum; paulo plus quadringenta uehicula missa et pauca praeterea iumenta. ob id castigatis ab Hannone quod ne fames quidem, quae mutas accenderet bestias, curam eorum stimulare posset alia prodicta dies ad frumentum maiore apparatu petendum. [8] ea omnia, sicut acta erant, cum enuntiata Beneuentanis essent, legatos decem extemplo ad consulescirca Bouianum castra Romanorum erantmiserunt. [9] [p. 25023]qui cum auditis quae ad Capuam agerentur inter se comparassent ut alter in Campaniam exercitum duceret, Fuluius, cui ea prouincia obuenerat, profectus nocte Beneuenti moenia est ingressus. [10] ex propinquo cognoscit Hannonem cum exercitus parte profectum frumentatum; per quaestorem Campanis datum frumentum; duo milia plaustrorum, inconditam inermemque aliam turbam aduenisse; per tumultum ac trepidationem omnia agi, castrorumque formam et militarem ordinem immixtis agrestibus [iis] externis sublatum. his satis compertis, consul militibus edicit, signa tantum armaque in proximam noctem expedirent; [11] castra Punica oppugnanda esse. [12] quarta uigilia profecti sarcinis omnibus impedimentisque Beneuenti relictis, paulo ante lucem cum ad castra peruenissent, tantum pauoris iniecerunt ut, si in plano castra posita essent, haud dubie primo impetu capi potuerint. [13] altitudo loci et munimenta defendere quae nulla ex parte adiri nisi arduo ac difficili adscensu poterant. [14] luce prima proelium ingens accensum est. nec uallum modo tutantur Poeni sed, ut quibus locus aequior esset, deturbant nitentes per ardua hostes.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
hide References (33 total)
  • Commentary references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.4
  • Cross-references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vigiliis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Beneventum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bovianum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Capua
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fames
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Fulvius Flaccus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hanno
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, CONSTRUCTION OF CASES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BENEVENTUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BOVIA´NUM
    • Smith's Bio, Ha'nnibal
    • Smith's Bio, Hanno
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: