previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

58. C. Claudius, qui perosus decemuirorum scelera et ante omnes fratris filii superbiae infestus Regillum, antiquam in patriam, se contulerat, is magno iam natu cum ad pericula eius deprecanda redisset cuius uitia fugerat, sordidatus cum gentilibus clientibusque in foro prensabat singulos orabatque [2] [p. 3084]ne Claudiae genti eam inustam maculam uellent ut carcere et uinculis uiderentur digni. uirum honoratissimae imaginis futurum ad posteros, legum latorem conditoremque Romani iuris, iacere uinctum inter fures nocturnos ac latrones. [3] auerterent ab ira parumper ad cognitionem cogitationemque animos, et potius unum tot Claudiis deprecantibus condonarent quam propter unius odium multorum preces aspernarentur. [4] se quoque id generi ac nomini dare nec cum eo in gratiam redisse, cuius aduersae fortunae uelit succursum. uirtute libertatem reciperatam esse: clementia concordiam ordinum stabiliri posse. [5] erant quos moueret sua magis pietate quam eius pro quo agebat causa; sed Uerginius sui potius ut misererentur orabat filiaeque, nec gentis Claudiae regnum in plebem sortitae sed necessariorum Uerginiae trium tribunorum preces audirent, qui ad auxilium plebis creati ipsi plebis fidem atque auxilium implorarent. [6] iustiores hae lacrimae uidebantur. itaque spe incisa, priusquam prodicta dies adesset, Appius mortem sibi consciuit. [7] subinde arreptus a P. Numitorio Sp. Oppius, proximus inuidiae, quod in urbe fuerat cum iniustae uindiciae a collega dicerentur. [8] plus tamen facta iniuria Oppio quam non prohibita inuidiae fecit. testis productus, qui septem et uiginti enumeratis stipendiis, octiens extra ordinem donatus donaque ea gerens in conspectu populi, scissa ueste, tergum laceratum uirgis ostendit, nihilum deprecans quin si quam suam noxam reus dicere posset, priuatus iterum in se saeuiret. [9] Oppius quoque ductus in uincula est, et ante iudicii diem finem ibi uitae fecit. bona Claudi Oppique tribuni publicauere. collegae eorum exsilii causa solum uerterunt; bona publicata sunt. [10] [p. 3085]et M. Claudius, adsertor Uerginiae, die dicta damnatus, ipso remittente Uerginio ultimam poenam dimissus Tibur exsulatum abiit, [11] manesque Uerginiae, mortuae quam uiuae felicioris, per tot domos ad petendas poenas uagati, nullo relicto sonte tandem quieuerunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (35 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: