previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

52. per M. Duillium qui tribunus plebis fuerat certior facta plebs contentionibus adsiduis nihil transigi, in Sacrum montem ex Auentino transit, [2] adfirmante Duillio non prius quam deseri urbem uideant curam in animos patrum descensuram; admoniturum Sacrum montem constantiae plebis scituros qua sine restituta potestate redigi in concordiam res nequeant. [3] uia Nomentana, cui tum Ficolensi nomen fuit, profecti castra in monte Sacro locauere, modestiam patrum suorum nihil uiolando imitati. [4] secuta exercitum plebs, nullo qui per aetatem ire posset retractante. prosequuntur coniuges liberique, cuinam se relinquerent in ea urbe in qua nec pudicitia nec libertas sancta esset miserabiliter rogitantes. [5] cum uasta Romae omnia insueta solitudo fecisset, in foro praeter paucos seniorum nemo esset, uocatis utique in senatum patribus desertum apparuisset forum, plures iam quam Horatius ac Ualerius uociferabantur: [6] 'quid exspectabitis, patres conscripti? si decemuiri finem pertinaciae non faciunt, ruere ac deflagrare omnia passuri estis? quod autem istud imperium est, decemuiri, quod amplexi tenetis? tectis ac parietibus iura dicturi estis? [7] non pudet lictorum uestrorum maiorem prope numerum in foro conspici quam togatorum aliorum? quid si hostes ad urbem ueniant facturi estis? quid si plebs mox, ubi parum secessione moueamur, armata ueniat? occasune urbis uoltis finire imperium? [8] atqui aut plebs non est habenda aut habendi sunt tribuni plebis. nos citius caruerimus patriciis magistratibus quam illi plebeiis. [9] [p. 3075]nouam inexpertamque eam potestatem eripuere patribus nostris, ne nunc dulcedine semel capti ferant desiderium, cum praesertim nec nos temperemus imperiis, quo minus illi auxilii egeant.' [10] cum haec ex omni parte iactarentur, uicti consensu decemuiri futuros se, quando ita uideatur, in potestate patrum adfirmant. [11] id modo simul orant ac monent ut ipsis ab inuidia caueatur nec suo sanguine ad supplicia patrum plebem adsuefaciant.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (24 total)
  • Cross-references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lictor
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nomentana
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Plebs
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sacer
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Secessio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Via
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Decemviri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Duellius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ficulnensis
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), FICU´LEA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NOMENTUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SACER MONS
    • Smith's Bio, Dui'lius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (9):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: