previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22. [p. 3032]consules creati Q. Fabius Uibulanus tertium et L. Cornelius Maluginensis. census actus eo anno: lustrum propter Capitolium captum, consulem occisum condi religiosum fuit. [2] Q. Fabio L. Cornelio consulibus principio anni statim res turbulentae. instigabant plebem tribuni: bellum ingens a Uolscis et Aequis Latini atque Hernici nuntiabant: iam Antii Uolscorum legiones esse. et ipsam coloniam ingens metus erat defecturam; aegreque impetratum a tribunis ut bellum praeuerti sinerent. [3] consules inde partiti prouincias: Fabio ut legiones Antium duceret datum, Cornelius ut Romae praesidio esset, ne qua pars hostium, qui Aequis mos erat, ad populandum ueniret. [4] Hernici et Latini iussi milites dare ex foedere, duaeque partes sociorum in exercitu, tertia ciuium fuit. postquam ad diem praestitutum uenerunt socii, consul extra portam Capenam castra locat. inde lustrato exercitu Antium profectus haud procul oppido statiuisque hostium consedit. [5] ubi cum Uolsci, quia nondum ab Aequis uenisset exercitus, dimicare non ausi, quemadmodum quieti uallo se tutarentur, pararent, postero die Fabius non permixtam unam sociorum ciuiumque sed trium populorum tres separatim acies circa uallum hostium instruxit; ipse erat medius cum legionibus Romanis. [6] inde signum obseruari iussit, ut pariter et socii rem inciperent referrentque pedem, si receptui cecinisset. equites item suae cuique parti post principia conlocat. [7] ita trifariam adortus castra circumuenit et cum undique instaret non sustinentes impetum Uolscos uallo deturbat. transgressus inde munitiones pauidam turbam inclinatamque in partem unam castris expellit. [8] [p. 3033]inde effuse fugientes eques, cui superare uallum haud facile fuerat, cum ad id spectator pugnae adstitisset, libero campo adeptus parte uictoriae fruitur territos caedendo. [9] magna et in castris et extra munimenta caedes fugientium fuit sed praeda maior, quia uix arma secum efferre hostis potuit; deletusque exercitus foret ni fugientes siluae texissent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (20 total)
  • Cross-references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lustrum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Porta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Socii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Volsci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Census
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Cornelius Maluginensis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Fabius
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CENSOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CONSUL
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUSTRUM
    • Smith's Bio, Maluginensis
    • Smith's Bio, Vibula'nus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: