previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. nondum maturus imperio Ascanius Aeneae filius erat; tamen id imperium ei ad puberem aetatem incolume mansit; tantisper tutela muliebritanta indoles in Lauinia eratres Latina et regnum auitum paternumque puero stetit. [2] haud ambigamquis enim rem tam ueterem pro certo adfirmet?— hicine fuerit Ascanius an maior quam hic, Creusa matre Ilio incolumi natus comesque inde paternae fugae, quem Iulum eundem Iulia gens auctorem nominis sui nuncupat. [3] [p. 1007]is Ascanius, ubicumque et quacumque matre genituscerte natum Aenea constatabundante Lauinii multitudine florentem iam ut tum res erant atque opulentam urbem matri seu nouercae relinquit, nouam ipse aliam sub Albano monte condidit quae ab situ porrectae in dorso urbis Longa Alba appellata. [4] inter Lauinium et Albam Longam coloniam deductam triginta ferme interfuere anni. tantum tamen opes creuerant maxime fusis Etruscis ut ne morte quidem Aeneae nec deinde inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni mouere arma aut Mezentius Etruscique aut ulli alii accolae ausi sint. [5] pax ita conuenerat ut Etruscis Latinisque fluuius Albula, quem nunc Tiberim uocant, finis esset. [6] Siluius deinde regnat Ascani filius, casu quodam in siluis natus; [7] is Aeneam Siluium creat; is deinde Latinum Siluium. ab eo coloniae aliquot deductae, Prisci Latini appellati. mansit Siluiis postea omnibus cognomen, qui Albae regnarunt. [8] Latino Alba ortus, Alba Atys, Atye Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberinus, qui in traiectu Albulae amnis submersus celebre ad posteros nomen flumini dedit. [9] [p. 1008]Agrippa inde Tiberini filius, post Agrippam Romulus Siluius a patre accepto imperio regnat. Auentino fulmine ipse ictus regnum per manus tradidit. is sepultus in eo colle qui nunc pars Romanae est urbis, cognomen colli fecit. Proca deinde regnat. [10] is Numitorem atque Amulium procreat; Numitori, qui stirpis maximus erat, regnum uetustum Siluiae gentis legat. plus tamen uis potuit quam uoluntas patris aut uerecundia aetatis: pulso fratre Amulius regnat. [11] addit sceleri scelus: stirpem fratris uirilem interemit, fratris filiae Reae Siluiae per speciem honoris cum Uestalem eam legisset perpetua uirginitate spem partus adimit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (76 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.29
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 14.772
  • Cross-references to this page (49):
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (20):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: