previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


33 Evocare vero materiam multa admodum [p. 212] possunt, sed ea cum ex peregrinis medicamentis maxime constent, aliisque magis, quam quibus ratione victus succuritur (V. Proem., 1, 2), opitulentur, in praesentia differam: ponam vero ea, quae prompta et iis morbis, de quibus protinus (III, IV) dicturus sum, apta corpus erodunt, et sic eo quod mali est extrahunt. Habent autem hanc facultatem semen erucae, nasturcii, radiculae, praecipue tamen omnium sinapi. Salis quoque et fici eadem vis est.

Leniter vero simul et reprimunt et molliunt lana sucida quo cum aceto vel vino oleum adiectum est, contritae palmulae, furfures in salsa aqua vel aceto decoctae.

At simul et reprimunt et refrigerant herba muralis (παρθένιον vel περδείκιον appellant), serpullum, puleium, ocimum, herba sanguinalis, quam Graeci πολύγονον vocant, portulaca, papaveris folium, capriolique vitium, coriandrum, folia hyocimum, muscus, siser, apium, solanum (quam strychnon Graeci vocant), brassicae folia, intubus, plantago, feniculi semen; contrita pira vel mala, praecipueque Cotonea, lenticula; aqua frigida, maximeque pluvialis, vinum, acetum, et horum aliquo madens vel panis vel farina vel spongia vel cinis vel lana sucida vel etiam linteolum; creta Cimolia, gypsum; melinum, murteum, rosa, acerbum oleum; verbenarum contusa cum teneris colibus folia; cuius generis sunt olea, cupressus, myrtus, lentiscus, tamarix, ligustrum, rosa, rubus, laurus, hedera, Punicum malum.

Sine frigore autem reprimunt cocta mala Cotonea, [p. 214] malicorium, aqua calida, in qua verbenae coctae sunt, quas supra (Section: 3, 4) posui, pulvis vel ex faece vini vel ex murti foliis, amarae nuces.

Calfacit vero ex qualibet farina cataplasma sive ex tritici sive farris sive hordei sive ervi sive lolii sive milii vel panicii vel lenticulae vel fabae vel lupini vel lini vel feni Graeci, ubi ea defervuit calidaque inposita est. Valentior tamen ad id omnis farina est ex mulso quam ex aqua cocta. Praeterea cyprinum, irinum, medulla, adeps ex fele, oleum, magisque si vetus est, iunctaque oleo sal, nitrum, git, piper, quinquefolium.

Fereque quae vehementer reprimunt et refrigerant, durant: quae calfaciunt, digerunt et emolliunt, praecipueque ad emolliendum potest cataplasma ex lini vel feni Graeci semine.

His autem omnibus, et simplicibus et permixtis, varie medici utuntur, ut magis quid quisque persuaserit sibi appareat, quam quid evidenter compererit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
hide References (9 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: